# In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo 9

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, Editio Prima, Seu Minora Commentaria, De Signis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/in-librum-aristotelis-de-interpretatione-libri-duo/9

Magnam vim habet exempli hujus subtilitas, Non enim scIa ilia nomina vel verba falsitate acmendacio separata sunt, quaecunque simplicia sunt,sed etiam iila quaecunque sunt composita,si sint dicta simpli-; citer.Hircocervus enim compositu III nomen est,signi.:, flcans hircum et cervum.Sed nisi et aut esse aut non esse addatur,ut dicamus hircocervus est, vel hircocervus non est, nullus inde veri falsive intellectus poterit provenire. Ipsum enim quanquam sit composilum,tamen simpliciter dictum, veritati vel falsitati proximum non est.Si quis enim dicat tantum hircocervus, nihil enuntiat. Quod si nihil enuntiat præter veritatem falsitatemque,quoddam compositum designans nomen auditor intelligit. Quod vero ait vel simpliciter vel secundum tempus, ad boc valet, ne putaremusluncfierisolum denomineenuntiationem, Cum ei præsens tempus adjicitur,ut cum dicimus: Hircocervus est, vel hircorcervus non est,in his jam veritas est aut falsitas. Sed non solum si praesens tempus designet propositio, sed etiam si praeteritum, ut si quis dicat: Hircocervus fuit; vel futurum,ut si quis dicat: Hircocervus erit, enuntiationem facit.- Ergo hoc est quod ait vel simpliciter vel secundum tempus,hujusmodienim simpliciter facta enuntiatio secundum præsens est. Etenim quod praesens dicimus,tempus nonest,sed confinium temporum.Tempus autem est aut futurum autpraeteritum;ergonon potest in eo quod est hircocervus veritas aut falsitas inveniri, nisi ei aut. esse aut non esse addatur, vel praesens significans,qund est simpliciter,vel tempus quod est praeteritum aut futurum.Si quis enim sic dicat: Hircocervus est, simpliciter dixit, id est secundum praesens. Si quis autem, Hircocervus erit vel fuit, secundum tempus, futurum scilicet et praeteritum. Haec igitur quae erant utiliapraelocutus, ad definitionem nominis,disputationis cursu accedit.

---

Boethius, In Librum Aristotelis De Interpretatione Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0058/stoa022/stoa0058.stoa022.opp-lat2.xml.
