Latin
2.7 to 2.13
Boethius, In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 2.7-13
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda non talis est: quoniam semper minora majoribus supponuntur. Genus ab eo aliquid in eo quod quid sit prædicatur: quod majus esse non dubium est. Quod si ita est, nullus est obscuritatis error, quin species quæ minor est rnajori sibi generi supponatur. Nihil igitur hæc secunda definitionis significatio a priore differt: non enim species sub genere poneretur, nisi genus ad speciem in eo quod quid praedicaretur. Tertia vero definitio speciei integraratione collecta est, et ipsius speciei vim naturamque demonstrat. Dicit enim speciem esse quae ad plurima numero differentia in eo quod quid sit praedicatur. Quæ diffinitio etiam ex superiore genere debuit esse pJanissima. Sed ego non quantum castigata permittit brevitas explicabo, sed prius de ipsis generibus speciebusque paucadicendasunt: Gumsintqutedam genera quae species habeant,atque ipsa aliis generibus species esse possint,non est dubium ea gemina comparationis habitudine fungi,ut ad alia species, ad alia genera nominentur-Sed si in uno filo atque ordine speculemur,etquodcunquegenusalicujusrei repertum est,ejusrursus genus aliud requiramus,et rursus aliud atque aliud: iterum sinihilsitquointellectus ratioque consistat,inexplicabilis ratio interminabilisquetractabitur: sed,quoniam multa sunt in his scientiae fundamenta,quae nulla ratione animi in infinitumprocedentiaconcludunturdicendumnecessario est posse nos ascendentes usque ad tale aliquid pervenire,cujus cum ipsum caeteris genus sit,aliud genusinvenirenonpossumus,quod genus primum,et magis genus,et generalissimum nuncupetur. Sed si hoc in genere contingit,ut ascendentes alicubi consistamus,non est dubium quin descendentes iterum species ad aliquem quodammodo calcem offenso termino consistamus. Igitur cum descenderimus per speciem et usque ad illam speciem venerimus,quae sub se species nullas habet,illam speciem ultimam speciem et magis speciem et specialissimam nuncupemus. Sed,quoniamspeciesaliquorumestcontinens (si aliquorum specie differentiam continens esset), non magis species,sed genus merito vocaretur.