Latin
De Genere
Boethius, In Prophyrium Dialogi A Victorino Translati 7
Unproofread scanNot analysed yet
Ab his ergo reliquis genus differt. Primo a specie, qnoniam species, etsi de pluribus, non tamen specie differentibus, sed numero prædicatur. Ac primum generis specieique distantiam monstrat,quae prior est agenere. Nam quamvis differentia suprabpeciem sil,non supersubalternamtamen,sed super speciem specialissimam differentia ponitur. Nam quamvis rationalis differentia super bominem; ponatur, qum species specialissima est, tamen ante speciem specialissimam ipsa differentia species est ejus generis, cui species specialissima supponitur. Nam sub animali ante hominem rationale ponitur. Igitur cum genuset species utraque ad plurima praedicentur,genus vero ad plurimas species in eo quod quid sit praedicatur, species non jam ad plurimas species, sed ad plurima individuapraedicatur. Sunt autem quædam genera generalissima(ut dictumest) supra quae aliud genus inveniri non possit. Sunl autem species sub quibusaliaespeciesinveniri non possint,et integra species illa nominatur,quae nunquam genus est, id est sub qua species nullae sunt. Nam si sub ea species essent,ipsa etiam genus esse posset. Species ergo quae vere species est, alias sub se species non habebit, ut est homo. Namque homo, quoniam species est, singuli homines qui sub ipso sunt, non ejus species, sed individuanominantur. Nam si homo genus esset hominum singulorum,genus autem, sicut dictum est, ad plurimas res specie differente in eo quod quid sit appellatur: homo, id est species,siutgenuspraedicareturad singuloshomines, singuli homines specie ipsa differrent. Sed singuli homines specie non differunt,quod autem specie non differt, si quid ad hoc praedicatum fuerit, non praedicatur ut genus ad species, id est homo non praedicatur ad singulos hominesut genus ad res plurimas species differentes,sed ad res plurimas numero differentes: singuli enim homines numero a se tantum non specie distant. Atque ideo, quoniam genus sic ad subjecta praedicatur, ut ad plurimas res specie differentes praedicetur; species autem ad subjecta ita praedicatur, ut ad plurimas res numero differentes prædicatur. Congruunt igitur sibi genus et species, quod genus etspeciesad plurima praedicantur, et utraquein eo quod quid sit. Nam si interroges quid est homo, animal dicitur, id est genus. Et si interroges quid est Cicero, homo dicitur, id est species. Distant autem, quod quamvis utraque ari plurima praedicentur,et id eo quod quid sit genus tamen praedicatur ad res specie differentes,species vero dicitur ad res tantum numero differentes,quod Porphyrius s:c demonstrat: