# Liber De Diffinitione 1-3

Boethius, Liber De Diffinitione, 1 to 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/1

Dicendi ac disputandi prima semper oratio est, ] et jam dialecticis auctoribus etipsoM.Tuiliosaepius admonente,quae diciturdiffinitio.Quippecum in certamen contentionemque nihil possit (quod tamen in dictione consistat) aliquando deduci, nisi de quo futura pugna est prius fuerit in diffinitione ita defixum,ut possit inter utrumque qui inituri sunt eam litem esse manifestum quid sit illud de quo in futura quæstione tractabitur: unde non solum commoditatis genere perspicienda est virtus definiendi, quia per hanc orationem res semper evolvitur, et quod illa sit quae illud de quo quaeritur explicat, verum etiam quod principalis semper adhibita maximum lumen et manifestum parit rei quae in contrarium deducta habetquaestionem.Etenim si verba aut nota omnibus exstitissent,aut unam significantiam sui semper tenerent,et non ambiguo vel obscu ro dicto audientes fallerent,etloquentes sub diversa interpretatione deciperent,omnino definitio necessaria minime crederetur.At cum nomina rebus imposita vocesqu e singulæ per existimationem ejus qui iti res appellandas esse censuit ita sint institutæ, et itaartecompositæ,utnotaquadam in rerum significatione,nonapertadeclaratione,ducerentaudientes, necessarium admodum arbitror nosse quid sitdefinitio, quibusque speciebus ac partibus compleatur,ut facillime eteamrem quamdeclarat possitosLendere,et tollat cognitis modis in dicendo sua varietate fastidium.Ac prius ej usdem ipsius,utordinem per praeceptaservarevideamur,definitionisadhibendaestdefinitio Definitio est(utM.Tullius in Topicis ait) oratio quae id quod definit explicat quid sit; hoc ita patet et ita intelligi necesseest,utetinquogeneresitdefinitio declarandum esse videatur,et quid comprehendat, et quemadmodum perfectae eadem definitio definita est. Nomina vel voces interdum res significant,interdum facta,interdum singula dicta,interdum orationes,et quanquam his omnibus factis ac dictis et orationibus genus videatur esse quod dicimus, res tamen proprio nomine et certa significatione aliud esse videtur quam factum est,aliud quam dictum, singulare atque unicum aliud quam oratio.

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
