Latin
109 to 115
Boethius, Liber De Diffinitione 109-115
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem ultra quod debitum est facimus, praestandi benevolentia et benignitate tribuendi, haec merita nuncupantur. Conclusit igitur utrumque genus praestandi cum dixit, illustris et pervagata fama factorum etpraemagnorum,cum inrempublicam,tum inomnescives famameritorum. Exhisomnibus arbitror apertam esse eam diffinitionem, quae substantialis essedebet,sicesse dicendam,ut proposito ejus rei de qua quaeritur genere, et adjunctis speciebus cum differentia usque ad ejus proprium, discI usa omnino communione,veniamus. Ac si velimus judicium veri philosophis auctoribus sequi, nulla dicetur alia definitio. Etenim reliquae intellectum potius rei tribuunt,non plenissime quid sitea res adhibita oratione declarant; verumtamen quoniam translata nomine etiam caeterae orationes hoc idem imaginaria dictione retinentes pari nomine nuncupatur,ut diffinitiones dicantur, ponendasarbitror reliquas species, quo facilius et quod caeteri dicant nosse possimus, et diffinitionis cognito multiplici modo facile, uti supra dictum est, diffiniendi veritas reseretur. M. Tullius in Topicis de tribus locis primis tractansa toto,apartibusa nota, cum a toto argumentum est, ut supra docuimus, diffinitionem esse adhibendam dicit,illic enim ponitur genus quo quid res ipsasit de qua quæritur explicetur. Ata partibus cum argumentum est,etiam ipsa quidem dicitur diffinitio,verum translato nomine cum e numeratis omnibus totus partibus,sio quod totum est recognoscitur,hac pene re nihil interest utrum diflinitione quae esse a toto cunctas partes totius ex diffinitione noscamus, an collectis omnibus partibus quod totum est ex partium enumeratione capiamus. Cicero talem diffinitionem partium enumerationem appellat, sed eam diffinitioni tribuens, quoniam et enumeratio partium idipsum de quo quaeritur quid sit ostendit,et hoc idem agit supra posita diffinitio,cum oratio quae quid sit ostendit dicitur diffinitio, unde nulli dubium est quin etiam ista diffinitio, esse dicatur: posuit igitur M. Tullius expLicans quid sit liber, vel in contrario quid sit non liber. Quoniam libertas censu datur,daturvindicta,datur testamento,et hae partes dandae libertatis sunt;