Latin
14 to 24
Boethius, Liber De Diffinitione 14-24
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis definitio in quaestione rem habet incertam. Omnisres,si certa est, definitione non eget; si incerta est, neque res est, etquaeritdefinitione monstrari. Omnis enim res si modo jam res est, quemadmodum diximus,certa est. Cum vero jam certa est, et qualitates suas babeat quibus cum facile comprehenditur, facile quid sit agnoscitur. Nunquam enim quid sit intelligi potest, nisi qualesit fuerit comprehensum. Omnis diffinitio aut probanda':) rei causa, aut,si res in quæstione versatur, augendae, aut si vel apud adversarium vel apud auditorem quaelibet jam nota res est, confirmandae assumitur. Nihilominus tamen diffinitio,ut res eadem quæ nota est, et certa et fixa, teneatur, adhibetur. Omnis diflinitio, aut rhetorica est oratio,. aut dialectica. Si est rhetorica, originem ex conten- "tione suscipiens per rei de qua quaeritur partes in suas se dividet,necin uniustractatuasuis rebus tota consistet, ut cum uniuscujusque rei plena et certa perfectio nota sit, cunctas per partes sibi eamdem distribuant dicta certantium. Sepulturæ violationem rem etiam certam plenamque et perfectam retinemus cum in eruto sepulcro est etiam animus et factum violantis, ut studio eruendiet profanandi manes hoc quispiam videatur aggressus. Ergo, uti diximus, violatio sepulturae constat et animo et facto, plenaque ipso res est violati sepulcri ex his duobus, aperuit sepulcrum quidam ut auferretornamenta. Idem sepulcri violati reus in judicium devocatur, sine dubio diffinitivam orationemetcontentionem exprimentem quid sit violatio se pulturæ necessario causa desiderat; sed singulis partibus totius facti ac pleni utuntur oratores, ut sepulturae violationem ponat unus quod apertum sit sepulcrum, conlraalius sepulturae violationem dicat in anirr. o contineri:itaexistitdiffinitivae orationis iste traclatus, ut cum totum quod agnoscitur in sepulturae violatione, per partes suas fuerit distributum, easque partes oratores singuli tenuerin t,conlendendi genere diffinitione uti videntur.