Latin
142 to 151
Boethius, Liber De Diffinitione 142-151
Unproofread scanNot analysed yet
Concesso illo ad usum et licenter accepto,ut species partium nomine nuncupemus, genusque ip-um quod circa qualitatem diximus totius appellatione sine vitio proferamus, nunquam tamen quod qualitatis est ubi totum dicendum est,genus proferamus,nec sub toto aliquando species, sed semper partes nominabimus. Tertia diffinitio et quae a nota dicitur,cumvisverbi vel oominis. quae in compositionesitaest,rem suam factaquadamseparatione designat. Fides est, inquit M. Tullius, cumfitquod dicitur. Hic itaque prospici licet, veluti simplex nomen sit fictum atque compositum, ut in res suas obscura licet compositione resonet,pene enim ex iisdem syllabis rem suam dicentibus verbum compositum ad id quod significat ex discretione coglloscimus,sed sæpe verbum sim- -plex et purum nulla compositione connexum in diffinitione a nota ducetur,ubi est vis ejus quam Græci appellant £ἐτυμολογίαν, at Cicero veriloquium. Sed non potest ex discretione, quae nulla est, compositionis ostendi,sed adhibita declaratione ac denominatione quodammodo quid sit id de quo quæritur explicari,ut a bonitate bonus, et a malitia malus,et a sapientia sapiens. Etenim cum in alio nomine res cognita est, facile hoc quod ab eo est derivatum et quodammodo denominatnm ad cognitionem deducit, ut quid sitostendat,utin Pisonem Cicero consulem a consulendo ait dictum, maximeque, inquit, quod vis ejus nominis ipsa præscribit reipublicæ consulendo,et hoc diffinitionis genus essedicendum est. Quanquam M. Tullius in Topicis argumenti locum fecerit quern nominavit conjugatum,qui estfinitimus loco qui a nota est, nos tamen non aliter neque contra, sed cum pari praeceptione detinitionem jure dicemus, servantes præceptum uti cum compositum nomen divisione in res suas quas sonat accepta id quod significatintelligamusffitdif'finitioanota. Gum autem simplex verbum undesitdenominatum accipere coepimus, argumentum a conjugato accepimus ut M. Tullius posuit, diffinitionem tamen esse dicamus,quia quid sit ostendit, quod proprium est diffinitionis. Hce sunt tres nunc a mepositae principales diffinitiones substantiales, quæ a toto est,a partium enumeratione,et not; ; ,ita ut illa quae prior est,sola vere dil'finitio nuncupetur,istae autem duasnominis honore et honestate, quia id de quo quæritur quid sit ostendunt,non vere,sed tamen diffinitiones esse dicentur. Nunc ad illam quae a toto est diffinitionem revertamur, quia ipsa in se recipere formas potest plurimas.