# Liber De Diffinitione 175-184

Boethius, Liber De Diffinitione, 175 to 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/175

Quartam nos diffinitionem ὑπογραϕιϰὴν diximus, non numerum quasi proprium collocantes,sed instituto ordine ad faciliorem cognitionem vocabulumexhibitaenuncrationi sociantes:non enim quarta,'quae est ύπογραϕὴ, quae a nobis descriptio dicta est,quarta dicenda est. Sed quia ordo propositionis exegerat, ideo nomen numeri collocavimus hocloco.Namquequi quartus est,Cicero de eodem et altero diffinitionem posuit,et sic uiroypatpixTiv quintam constituit;sed nus,omissa numerositate,quid 67roYpacpty.r) sit,quæ a M. Tullio descriptio nominatur,proposita ratione docebimus, et per exemplum,quæ oratio non quid sit potius dicit, sed adhibita circuitione dictorum factorumque id quæque res sit descriptione declarat. Descriptiva ista dicitur esse diffInitio, ut cum quaeritur quid avarus sit,quid crudelis, quid luxuriosus. et universa avari, luxuriosi, crudelis, natura describitur. Quae diffinitionis species dicitur exhortationis genere descriptio,ut luxuriosus est victus non necessarii,sed sumptuosi et onerosi appetens,in delicias affluens, in libidinem pronus.Hæc et alia diffiniunt luxuriosum, et descriptione diffiniunt, haec dilfinitio apta semper est oratori. Uuic enim laus dicendi per circuitum tribuitur propter honestatem,non ille aptior et determinatus sermo qui veluti familiaris est diffinitioni quam supra substantialem esse praecepimus. Idcirco multis in locis M.'l'uJJius,cum diffiniendum aliquid dicit,non substantialiter praecepit esse dUHniendum,sed potius describendum, et hoc nomine utitur,ut cum quaeritur,inquit, quid sit fur,et quid sit sacrilegus, sua descriptione monstrandum est. Quinta species diffinitionis est quam xaT' avuXe£iv diximus, Latine ad verbum possumus dicere. Haec vocem illam de cujus re quaeritur alio sermonedesignat uno ac singulari,et quodammodo quid illud sit uno verbo positum uno verbo alio declarat, ut conticescere tacere est, item latus haurit apertum, id est percutit,itemcum terminum dicimus finem, aut populatas interpretamur esse vastatas, et omnino cum unius verbi rem verbo manifestiore alio declaramus,haec erit quinta de qua loquimur diffinitio.

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
