Latin
195 to 205
Boethius, Liber De Diffinitione 195-205
Unproofread scanNot analysed yet
Longe petita translatio est,ut tuaba reipublicae, chaos legum, quod Tullius pro Sexto Roscio temperavit. Quasi sempiterna nox esset, inquit, in quo eliam si sit quasi ut per similitudinem sit,diffinitio accipi potest, temperamentum accipiens ex particula similitudinis. Turpis translatio fit duobus modis,cum honesta turpibus diffinimus,aut turpia honestis, ut si quis patrationem diffiniens, lacrymas dicat veneris fatigatae quem sudorem mellusnominaret. Autcontraaliquis dicat,lacrym£ e sunt doloris patratio, huic vitia nec superior particula temperamentum tribuit. Ergo magnopere istud vitare debemus. Octava species diffinitionis xcx't' atpatpeatv tou evavxtou, id est per privantiam contrarii ejus quod diffinitur, ut bonum est quod malum non est; hoc genere diffinitionis uti debemus cum contrarium notum est. Nam haec duo cum ita intelligentur ut alterum sine altero esse non possit, alterius cognitio quomodo fiet, nisi fuerit utrumquecomprehensum? Cum igitur alterum quæritur quid sit,utique haec diffinitione comprehendi non potest,cum utrumque nescitur,quod se ita na. turaliter ligat, utnecessariam cognitionem sibi unius comprehensione connectat. Periclitatur ergo talis diffinitio,unde an contrarium ejus notum sit,scire debemus,ut hoc sublato fiat ejus cognitio quod diffinitur. Quare melius saepe fit si quaerentes aliquid quod diffiniendus. sit,contrarium ejusdiffiniamus, quo sublato illud quod quaeriturdeclarabimus,ut si bonum estquod prodest cum honestate,id quod tale non est malum est. Cicero in Rhetoricis: Necessarie demonstrantur ea quæ aliter ac debentur nec fieri nec probari possunt. Ponamus enim necessarium et non necessarium contraria, ut omnia contraria hic nos ponere intelligas quorum sublatione id quod quaeritur diffiniatur. Ergo quod non est necessarium ita diffiniri potest,quod aliter ac dicitur et fieri et probari potest: hoc cum tollo,necessal'ii diffinitionem constituo. Ergo recte fieri potest hujusmodi diffinitio,sed hoc modo quemadmodum docui.