# Liber De Diffinitione 217-233

Boethius, Liber De Diffinitione, 217 to 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/217

hoc apertius ut fiat, dabo aliud exemplum. M. Tullius in eadem: Quid est aliud furere quam non cognoscere homines,non cognoscere leges, non senatum, non civitatem, cruentare corpus suum? Ergo consequentia accidentia colligere diffinitionis est ἐννοηματιϰη̃ς, ejusvero quod diffinies contrarium tollere, hæc est illa quamoctavarasupradiximuydiffinitio. Nona species diffinitionis est xxxa ὑποτύπωσιν, id est per quamdam imaginationem, ut tEneas est filius Veneris et Anchise;haec semper in individuis versatur, quae Graeci tt'top.cx vocant. Desideratur autem ista diffinitio circa nomina quæ omonyma sunt, individua duntaxat, ut Ajax et Oileus et Thelamonius. Item subvenit in eo genere dictionis, ubi aliquem pudor aut metus est nominare:Me videlicet, inquit M. Tullius, sicarii illi describebant ide domo sua sic. At pro Fundanio ita, descripsisti ne ejus necessarium nostrum competitorem istum ipsum; ejus nunc studio, et gratia, tota accusatio ista munita est. In metu fuerat nominare, ideo ergo descriptus est. Item pro Cornelio: Majestatis ipsa sunt,legite ut legebatis,hinc intelligetis nulla tenuissima suspicione describi aut significari Cornelium. Hæc tantum de propriis nominibus: alia illa sit quam ὑπογραϕιϰήν diximus superior diffinitio. Ergo a genere, patria, corpore, factis, dictis, sive casibus,atque ab animo unumillumquem nolumus diffinitionis genere declaramus.Decima species est IBS TSar" hanc veluti diximus,ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur ut homo. Sic Aristoteles dicit oudiaeuxt we; ἄνθρωπος, rem enim quæsitam subjunctum declarat exemplum,et hoc est proprium diffinitionis,quid sit illud quod quæritur declarare. Undecima species diffinitionis est xcx,,' svSeiav Tou πλήρους ἐξ auxou "(ivoue;, id est per indigentiam pleni ex eodem genere,ut si quaeratur quid sit quadrans, respondeatur cui dodrans deest,ut sit assis.Duodecima species diffinitionis est xotr' E,camov,id est per laudem,uL M.

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
