# Liber De Diffinitione 252-267

Boethius, Liber De Diffinitione, 252 to 267. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/252

verum si convertas, non valebit. Non enim substantia animata sensibilis,homo tantum est;peccat igitur diffinitio per abundantiam,quia amplius continet quam quaerebatur. Et omnino peccat diffinitio qua; genusponit quod ultra se est;dicimus enim,quod supra est genus magis declarat.Item peccat minus conlinens quam necesse est,ut cupiditasest aliena appetendi desiderium, quod similiter conversum non manet, quia minus comprehensivum diffinitione quam res nominis postulabat. Late enim cupiditas patet,nec sola avaritia est; ergo vitiosa est diffinitio minus complexa quam qucerabatur,ac si diceret,cupiditas est avaritia: quae si exemplum daret et auditorem transmitteret in totumquod cupiditas est similitudinis propositione, ut avaritiae, essetque illa diffiniendi species quam decimam collocavimus w? τύπος.Nunc non ad totum transmisit exemplum,sed quasi totum continens multa a toto praetereundo peccavit,unde non poterat fieri ad nomen ex diffinitione conversio. Haec duo vitia si vitentur, integra diffinitio est,neque haec sola quae substantialisest, sed etiam reliquae species. Nunc haec de vitiis. Cicero cum in Rhetoricis tria esse vitia docuit, mala, inquit, diffinitio fit cum aut communia describit hoc modo: Seditiosus est is qui malus est, atque inutilis civis. Nam boc non magis seditiosi, quam ambiliosi,quarn calumniatoris,quamalicujushominis improbi vim describit: hanc diffinitionem diximus abundantiaesse vitiosam.Aliud vitium adjungit,ita ut falsum quiddam dicat hocpacto,sapientia est pecuniae quaerendae intelligentia:hoc vitium Cicero adjecit praeter illa duo quæ dixi.Tertium enim ipseposuitquoda nobis secundum est constitutum. Ita enim ait ut aliquid non grave nec magnum continens sit: Stultitia est immensae cupiditas gloriae. Hoc ideo peccat, quia minus comprehendit quod sic exprimit M. Tullius. Est haec quidem stultitia, sed ex parte quadam,non ex omni genere diffinita.. I Præter haec idem M.Tullius in secundo Rhetoricorum adjecit duo vitia, si aut turpis sit aut inutilis diffinitio,id autem (ut ipse ait) ex honestatis et utilitatis partibus approbatur.Ac de turpi diffinitione nos in superioribus diximus cum diffinitionem per translationemtractaremus,sedillud vitium in verbo est;

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
