# Liber De Diffinitione 268-284

Boethius, Liber De Diffinitione, 268 to 284. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/268

fieri autem potest ut omnis oratio inhonesta ista contineat vel inutilia comprehendat.In Philippicis M.Tullius in oratione prima docebatab Antonio Caesaris actasubverti,etid denegabat.Antonius. Attulit uterque difffnitionem,ut ostenderet quid sit I actumejus qui togatus cum putestate in civitate ver-; setur.Docui in superioribus asserendae diffinitionis partes esse quatuor:primam esse diffinitionem,secundam approbationem diffinitionis,tertiam deductionem diffinitionis ad speciem, quartam destructionem diffinitionis adversæ partis. Cicero actum ejus qui sit in republica cum potestate degentis,diffinit leges esae; Antonius, chirographa. Ergo sua oratione Cicero et diffinit,et approbat,ei deducit ad speciem, et destruit diffinitionem adversas partis. Diffinitio Ciceronis est haec: Et quid est quod tam proprie dici possit actum ejus qui togalus in rempublicam cum potestate et imperio versatus sit, quam lex? deinde subjungitur ejus diffinitionis approbatio hoc modo: Quære acta Gracchi,legeB Semproniae proferentur. Quare Sylla?, Corneliee, quid Gh.Pompeii tertius consulatus,in quibus actis consistit? nempe inlegibus; hæc approbatio est.Deinde adjungitur deductio diffinitionis ad speciem. A Cæsare ipso si quaeres quodnam egisset in Urbe et in toga, leges multas respondet se et præclaras tulisse. Sequitur reprehenso diffinitionis adversæ partis, eaque fit bipartito: aut enim ex ilIis omnibus vitiis aliquid in ea reprehensione concluditur, aut concesso eo quod adversarii dicunt per comparationem, magis hoc esse quod nos dicimus approbamus. Hic utrumque M. Tullius facit.Nam et de vitiis illa ponit ut falsam diffinitionem doceat, et turpem, et inutilem. Ac deinde oor.cedensmagis suam confirmet diffinitionem, dicatque potiorem.Falsam diffinitionem sic Cicero probat excutiendo quod consequens sit; his enim probatur falsa diffinitio,si suum proprium non habeat, si magis oontrarium habeat, si consequens suum non teneat, si aliter dicta sit atque in vulgi est opinione.

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
