# Liber De Diffinitione 4-13

Boethius, Liber De Diffinitione, 4 to 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/liber-de-diffinitione/4

Ergo definitionon facti vox est,non rei alicujus aut corporalis, aut incorporalis, sed est oratio. Etenim talis dictio quae exprimit quid sit id de quo quserttur,sine dubio appellatur oratio, ut oratio eat exordium, et narratio,et cætera quæ partes orationis esse dicimus. Ita ergo et.detinitio oratio est. Sed quoniam hoc generale nomen est quod, uti diximus, convenit etiam expositioni, narrationi, invocationi, precationi, caeterisque singulisquse utique orationes esse dicuntur, ut id quod generaliter appositum est, possit ad id deduci de quo quaeritur,adjecta est species.Quaerebamus enim quidessetdefinitio,adquamrem declarandam MTullius adjecit, quae id quod definit explicat quid sit,talis oratio non nisi definitio est.Nam narratio oratio quidem est quae non explicat quod definit, sed quod gestum est, et item alias singulae orationes in suis offiCIis actionibusque constitutæ aliud sunt quam ista oratio quae id quod definit explicat quid sit,ita adjecta est species,ut cum genus supra sit oratio, species sit quae id quod definit. Postremo tamen adjunctum sit quo certius id et quo magis proprium declaret quod dictum est,explicat quid sit. Sunt enim aliae orationes quæ explicant magis quale quid sit,aut quantum sit. At vero hæc nihil horum, sed tantum quid sit explicat, diversa est enim in ista partitione cognitio, quippe cum aliud est scire quale sit, et quid sit explicare, hoc enim in percipienda rei substantiacontinetur,illud in qualitate noscenda, et haec quidem Ciceronis sit adhibita definitio. Nos tamen apertius idipsum quid sit definitio nostra explanatione faciamus. Omne quod demoustratur oratione, aut an sit, aut quid sit,aut quale sitostenditur,quod cum adhibetur,oratio ad declarationem rei alicujus an sit non est definitio. Item cum quale sit aliquid oratione monstratur,pari modo definitio non erit.Cum vero quid sit ostenditur,quod medium est inter an sit, et quale sit,ita scilicet medium ut an sit nulla jam sit dubitatio, item quale sit, non ejus qui requirit, sed qui definit sit in scientia collocatum: medium,inquam,hoc genus quod ostendit idipsum de quo quaeritur quid sit, definitio nuncupatur.

---

Boethius, Liber De Diffinitione, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1032/tmp1032/tmp1032.tmp1032.opp-lat1.xml.
