# Locorum Rhethoricorum Distinctio 2

Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/2

i.Persona est quae in judicium vocatur;negotium, factum dictumve personæ,propterquod in judicium vocatur persona: et negotium suggerereargumenta non possunt; de ipsis enim quaestio est. Faciunt autem fidem negotio ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Persona quoque facit negotio fidem, sed non in eo quod persona est, sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualit-atem. Circumstantiae sunt,quæ convenientes substantiam quæstionis etficiunt. senim squi fecerit, et quod Fecerit, causaque cur Fecerit, vel locus tempusque quo fecerit, modus etiam facultasque si desint, causa negotiumque non stabit.Has circumstan lias in gemina Cicero (b) partitur, ut eam, quae est quis circumstantiam in attributis personæ ponat ' sex vero quae reliqua? sunt,in attributis negotio constituat.tt primam quidem ex circumstantiis, quae est quis, quam personæ attribuit, secat in undecim partes: nomen, ut Verres; natura,ut barbarus; victus,utamicus nobilium; fortuna,utdives; studium, ut geometricus; casus, uL exsul; affectio, ut amans; habitus, ut sapiens; consilium; ut imo age,care pater, cervici imponere nostrae; facta, ut orationes bæ quæ extra illud factum dictumquesunt quod nunc in judicium vacatur. Reliquas vero circumstantias, quæ sunt quid, cur,quando, ubi, quomodo, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit.Quid et curdicens,continentia cum ipso negotio in causa constituens. Quid vero secans nquatuor partes: nsummam facli,ut parentis occisio; ante factum,ut concitus rapuit gladium; dum fit,vehementer percussit; post factum, in abdito sepelivit. Quae omnia cum sint, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent,non sunt ea facta quae in attributis personæ pertinent, vel numerata sunt. IlIa enim extra negotium de quo agitur posita, personam informantia, fidem ei negotio præstant de quo versatur intentio: hæc vero facta quæ continentia sunt cum ipso negotio,ad ipsum negotiumde quo quæritur pertinent. Postremas vera quatuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quæ est secunda pars attributorum negotiis.Et eam quidem circumstantiam,quæ est quando, dividit in tempus,ut nocte fecit; et in occasionem, ucunctis dormientibus. Ubi vero ex circumstantiis locum dicit,ut in cubiculo fecit. Quomodo vero,ex circumstantiis modum,ut clam fecit. Quibus auxiliis,ex circumstantiis facultatem appellat, ut cum multo exercitu.

---

Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1039/tmp1039/tmp1039.tmp1039.opp-lat1.xml.
