# Locorum Rhethoricorum Distinctio 4

Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio, 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/locorum-rhethoricorum-distinctio/4

Nam circumstantiæ septem in attributis personæ vel negotio numeratæ sunt. Haec cum aliis cceperint comparari et quasi in revelationem venire, fiunt aut genus, aut pars,aut contrarium, aut eventus, aut majus, aut minus, aut simile, aut aeque magnum,aut disparatum. Haec itaque accidunt circumstantiis,quæ in attributis negotiorum numerata sunt; ut dum aliis comparantur, sumantur ex his argumentafactive dictive,quod in judicium vocatur. Distant autem superioribus,quod superiora velfacta continebant, vel factis ita adhærebant, ut separari non possent: ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non omittunt. Haec vero quae sunt adjuncta negotio, non inhaerent negotio, sed accidunt circumstantiis: et tum demum argumenta præstant, cum in comparationem venerint ea qua; adjuncta sunt negotio.

---

Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1039/tmp1039/tmp1039.tmp1039.opp-lat1.xml.
