Latin
5
Boethius, Locorum Rhethoricorum Distinctio 5
Unproofread scanNot analysed yet
Sumuntur vero argumenta non ex contrarietate, sed ex contrario; et non ex similitudine, sed ex simili; ut appareat ex revelatione sumi argumenta, in adjunctis negotio; et ea esse adjuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio vero neque in ipsis inest rebus, neque ex comparatione reperitur; sed rem gestam velan. tecedentia consequuntur vel comitantia. Etquoniam facilis eorum locorum est discretio, tractatum huc usque constitui. Explicit.