Latin
Book 1, Chapter 10
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10
Unproofread scanNot analysed yet
1llanifestum autem et in privata demonstratione quoniam statur, si quidem in prædicativa statur in utrisque. Sit enim non contingens neque in sursum ab ultimo in infinitum ire (dico autem in quo statur, quod ipsum quidem in alio nullo est, sed in illo aliud ut c) neque a primo in ultimum. Dico autem primum quod ipsum quidem de alio, sed de illo nullum aliud dicitur: si igitur hæc erunt, manifestum quod et in negatione stabitur. Tripliciter au-- tem monstratur non esse, aut enim in quo quidem estc, inest omni, sed in quo est nulIi, inest a, ipsum igitur b c, et semper alterum spatium necesse est ire in immediata, praedicativum enim est hoc spatium. Sed alterum manifestum est, quod si in alio non est priori, ut in d, hoc indigebit in omni II esse, et si iterum a in alio priore quam non fuerit, illud indigebit in omni esse: quare quoniam in deorsum stat, via, et quae in sursum stabit, et erit aliquid in quo primo non erit a. Item si quidem in omni a, in autem nullo, a in nullo erit. Iterum hoc si oportet monstrare, maniFestum est, quod aut per superiorem modum sursum monstrabitur, aut per hunc, aut tertium. Primus quidem igitur dictus est, secundus autem demonstrabitur. Sic autem utique monstrabitur, ut quod d in omni est, in autem nullo, si necesse est aliquid esse in b, et iterum si hoc in non erit, aliud vero in est quod in non est, igitur quoniam esse semper superiori stat, stabit et non esse. Tertius autem modus est, si a omni insit,c vero in nullo sit, non in omni c, in quo est a. Iterum autem hoc persuperius dicta aut similiter demonstrabitur. Illis igitur modis statur. Si vero sic est, iterum accipietur b in e esse, in quo non in omni e, et hoc iterum similiter. Quoniam autem suppositum est stare et in deorsum, manifestum est quod stabit et quod in non est. Manifestum autem est quoniarn et si nun una via monstretur,sed omnibus,aIiquando quidem ex prima figura, aliquando vero ex secunda, aut ex tertia, quoniam et sic stahitur, finitae enim sunt vix. . Fimta autem finite sumpta pluries, necesse est finiri omnia. Quod quidem igitur in privatione si quidem et inesse statim, manifestum est.