# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10.1-11

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.10.1 to 1.10.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.10.1

Sed quia differt, et propter quid scire, primum in eadem scientia, et in hac dupliciter. Uno quidem modo si non per immediata fiat syllogismus, non enim accipitur prima causa, sed quæ propter quid scientia, est secundum primam causam. Alio modo si per immediata quidem, sed non per causam, sed per convertentia, et per notius, prohibet enim nihil æque prædicantium, notius aliquando esse non causa, quare per hanc erit demonstratio. Ut quod prope sint planetæ, per illud quod non scintillare, sit in quo planetæ, in quo non scintillare, in quo a prope esse, verum igitur est de c dicere, planetæ enim non scintillant, sed et a de b, non scintillans enim prope est. Hoc autem accipitur per inductionem, aut per sensum, necesse ergo a ipsi inesse, quare demonstratum est quod planetae prope sunt. Hic ergo siUogismus non est propter quid, sed quia, non enim ex eo quod non scintillant prope sunt, sed propter illud quod prope sunt, non scintillant. Possibile est autem et per alterum,I alterum monstrare,eterit propter quid demonstratio, ut sit planetæ, it; quo prope esse, a non scintillare est igitur b in c, quod est non scintillare, quare et in c, et erit propter quid syllogismus, accepta enim est prima eausa. Iterum siclunam demonstrant quod quidem circularis sit per incrementa, si enim quod augetur sic circulare quidem sit augetur autem sic luna manifestum quoniam circuIaris sicigituripsius, quia factus est sillogisrnus, e converso autem posito medioipsius propter quod syllogismus fit. Non enim propter augmenta ipsius circularis est, sed quia circularis est, accipit augmenta hujusmodi. Luna sit in quo c, in quo b 5;t augmentum, sit in quo a circulare Inquibusautem media non convertuntur, et est notius quod non est causa, quia monstratur, sed et propter quid, non amplius in quibus medius J extra ponitur, etenim in his non propter quid, sed ipsius quia demontratio, non enim dicitur causa.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
