Latin
1.10.12 to 1.10.24
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.10.12-24
Unproofread scanNot analysed yet
Ut propter quid non respirat paries, quia non est animal, si enim non respirandi causa est hoc, oportet esse animal causa respirandi. Ut si negatio causa est ipsius non esse, affirmatio causa est ipsius esse, sicut si sine mensura esse calida et frigida, causa est non sanandi, et mensura hujus causa erit sanandi. Similiterautem etsi aFfirmatio est causa ipsius esse, et negatio ipsius non esse. In his autem sic demonstratis non contingit quod dictum est, non enim omne animal respirat. Sillogismus autem hujus causæ est in media figura, ut sit a animal, in quo respirare, in quo paries, in quo quidem igitur omni est a omne enim respirans est animal, in autem nullo, quare neque 6 in nullo est, non igitur respirat paries. Comparantur autem hujusmodi causæ secundum excellentiam dictis, hoc autem est plurimum distans medium dicere, sicut enim illud est quod Anarcharsir:lis, quod in Scytbis non sunt sibilatores, neque enim vites. Secundum igitur eamdem scientiam, et secundum mediorum positionem, hae differentiae sunt ipsius, quia ad eum qui propter quid est syllogismum. Alio autem modo differt propter quid ab ipso quia, quod est per aliam scientiam utrumque speculari. Hujusmodi autem sunt, quaecunque sic se habentad invicem, quod alterum sub altero est, ut perspectiva ad geometriam, et machinativa ad stereometriam, et harmonica ad arithmeticam, et apparentia ad astrologiam. Fere quidem univocæ sunt harum quædam scientiarum, ut astrologia mathematica, et quae navalis est, et harmonica mathematica, quæ est et secundum auditum. Hic enim ipsum, quia sensibilium est scire, sed propter quid, mathematicorum. Hi enim habent causarum demonstrationes, et frequenter nesciunt ipsum, quia sicut illi universale considerantes, sæpe quædam singularium nesciunt propter id quod non intendunt. Suntautem haec quæcumque alterurn quiddam sunt secundum substantiam et utunturspeciebus. Mathematicæ enim circa species sunt, non enim de subjecto aliquo, si enim de aliquo subjecto geometrica sunt, sed non suntsecundum quod geometrica sunt.