# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.11

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11

Figurarum autem faciens scire maxime,prima est. Mathematicæenim scientiarumper hanc demonstrationes ferunt, ut arithmetica, et geometria, et perspectiva, et fere esl dicere quæcunque propter quid speculari t'aciuntconsiderationem, aut enim omnino, aut sicut frequentius,etin pIurimis,per hanc figuram (qui est propter quid) fit syllogismus, quare et propter hoc erit maxime faciens scire, propnissimum enim scire, propter quid speculari. Postea ipsius quod quid est scientiam, per banc solam venari possibile est. In media enim figura non fit praedicativus syllogismus, sed ipsius quod quid est scientia, af[jrmationis est, in ultima autem fit quidem, sed non universaliter, sed quod quid est, universalium est. non enim quodammodo est animal bipes homo. Amplius haec quidem illis nihil indiget, illae autem per hanc densantur, etaugmentantur quousque utique ad immediata veniant, manifestum igitur e.st quod maxime propria scientiæ est prima figura, Sicut autem a esse in contingit indivisibiliter, sic et non esse possibile est; dico autem indivisibiliter esse, vel non esse eo quod non est aliquid eorum medium, sic enim non erit secundumaliud esse. Cum igitur aut a aut b in toto aliquo sit, aut etiam ambo, non contingit a in primo non esse. Sit enim a in toto c, igitur si non est in toto c (potest enim a quidem esse in quodam toto, sed b non esse in hoc), syllogismus erit quod non sit a in b; si enim in a quidem omni est c, in autem nullo est,;in nullo est a. Similiter autem et si b in aliquo toto est, ut in b, enim in omni est, in a autem nullo, d, quare ain nullo erit per syllogismum. Eodem autem modo monstrabitur et si utraque in toto aliquo sit, Quod autem contingit non esse in quo toto est a, aut iterum a in quo est b, manifestum est ex coordinationibus, quaecunque non commutantur ad invicem, si enim nihil eorum quæ sint in a c coordinatlone, de nullo prædicatureorum quæ sunt in b ef, a autem in toto g, sic coordinatione existente, manifestum est quod non erit in g, commutarentur enim coordinationes similiterautem estetsi b in toto aHquoest. Si vero neutrum sit in toto aliquo nullo, non sit autem a in b, necesse est indivisibiliter non esse; si enim erit aliquod medium, necesse est alterum horum in quodam toto esse, autenimin prima figura, aut in media erit syllogismus, si quidem igitur in primafigura b, erit in toto aliquo, affirmativam enim ad hoc oportet fieri propositionem. Si vero in media, utrumcontingitadutrumqueenim posito privativo erit syllogismus, cum autem utraque privativa sit, non erit, manifestum igitur est quod contingit et aliud in alio non esse iDdivibijiter, et quando contingit, et quo modo diximus.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
