Latin
1.12.1 to 1.12.11
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.12.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ignorantia autem non secundum negationem, sed secundum dispositionem dicta, est quidem persyllogismum facta deceptio. Hæc autem in iis, que insunt primo, aut non insunt, contingitdupIiciter, aut enim est cum simpliciter accipiat esse, vel non esse, aut cum per syllogismum accipiat opinionem, simplicis quidem ergo opinionis simplexdeceptio, sed qua? est persyllogismurn plures sunt. Non sit enim a in nullo indivisibiliter, ergo si syllogizet a esse in b me-. dium accipiens c, deceptus erit per syllogismum, contingit igitur utrasque propositiones esse falsas, contingit autem alteram solum esse falsam, si enim neque a in nullo erit, neque cin nullo erit, accepla autem utraque e contrario, utraque enim erunt falsae. Potes autem sic se habere c ad a, et ad b, quod neque sub a sit, neque in universaliter; quidem impossibile est esse in aliquo toto, primum enim dictum est in ipso a non esse, a autem non necesse, est omnibus inesse, quæ suntc universaliter, quare utraeque falsae sunt. Sed alteram contingit veram accipere, non tamen quamlibet Contingit, sed quas est a c, nam c propositio semper falsa crit, propter id quod c in nullo est, sed qua; est a potest, ut si a et in c, et in indivisibiliter est, cum enim primum prædicetur idem de pluribus, neutrum in neutro erit. Differt autem nihil, neque si non indivisibiliter insit, ipsius quidem esse, igitur deceptio per ista, et sic fit solum, non enim erat in alia figura ipsius esse syllogismus, qui vero ipsius non esse, in prima figura, et in media est, primum igitur dicamus quot modis in prima fit, et quomodo se habentibus propositionibus. Contingit igiturutrisque falsis, ut si a et in b et in c si indivisibiliter, sit, si enim accipiatur a in nullo esse, autem in omni b, falsae sunt propositiones.