Latin
1.13.1 to 1.13.9
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.13.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
In iis autell1 quae non indivibiliter insunt, aut non insunt,cum quidem per proprium medium falsitatis fiat sylLogismus, non possibile est falsas utrasque esse propositiones,sed solum quæ ante majus extremum. Dico autem proprium medium, per quod fit contradictionis syllogismus: sit enim a. in per medium c, quoniam igitur necesse est quae est c affirmativam accipi syllogismo facto, manifestum quod semper hæc est vera, non enim convertitur,sed quae est a falsa, hac enim con versa, e contrario fiet syl- Iogismus. Similiter autem est, et si ex alia coordina. tione accipiatur medium, ut d, si et in toto a, et de prædicatur omni, necesse est enim (quæ quidem est d b) propositionem manere, alteram autem converti. Quare hæc quidem semper vera, illa vero semper falsa, et fere hujusmodi deceptio, eadem est ei quae fit per proprium medium. Si vero non per proprium medium fiat syJIogism uS,curn quidem sub a sit medium, in autem nullo est,necesseestutrasque falsas esse,sumendæ enim e contrario sunt quam ut se habeant propositiones, si debeat syllogismus esse:sic autem acceptis, utræque fiunt falsæ, ut si a quidem in toto est, autem in nullo b, conversis enim iis, syllogismus erit, et propositiones utraeque falsæ. Cum vero non sit sub a medium ut d, quae quidem est a vera erit, quæ vero est d falsa, quae enim est a vera est, quia non erit in a, d, quae vero est d falsa, quia si esset vera, et conclusio esset vera, sed falsa era! . Sed per mediam figuram facta deceptione, utrasque quidem non contingit falsas esse propositiones totas, cum enim sit quidem sub a, nibil contingit in hoc quidem omni, in illo autem nullo esse, sicut dictum est et prius.