Latin
Book 1, Chapter 14
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est autem, et si aliquis sensus defecerit, necesse est aliquam scientiam deficere, quam impossible est accipere, si quidem discimus, aut per inductionem, aut per demonstrationem. Est autem demonstratio ex univerpalibus, inductio autem ex iis quae sunt particularia. Impossibile autem est universalia speculari, nisi per inductionem, quoniam et quæ ex abstractione dicuntur, est per inductionem nota facere, si quis vult nota facere, quia sunt in unoquoque genere quædam, et si non separabilia sint secundum quod hujusmodi unumquodqueest. Inducereautem non habentes sensum, impossibile est, singularium enim sensus est, non enim contingit accipere ipsorum scientiam, neque enim est ex universalibus sine inductione, neque per inductionem sine sensu.