# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.1-10

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.15.1 to 1.15.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.15.1

Est autem omnis syllogismus per tres terminos, et quidem monstrare possibilis est quoniam a est in c, propter id quod est in b, et hoc nc. eprivativus est quidem alteram propositionem habens quoniam est aliquid aliud in alio, alteram autem quoniam non est. Manifestum igitur est quod principia, et suppositiones dicta haec sunt, accipientem enim hæc sic, necesse est monstrare ut quod a sit in per 6, iterum autem quod a sit in per aliud medium, et quod sit in similiter, Secundum igttur opinionem syllogizantibus, et solum dialectice, manifestum est quod hoc solum intendendum, si ex quibus contingit maxime probabilibus fiat syI- Iogismus. Quare et si est aliquid in veritate eorum quae sunt a medium, videtur autem non esse per hoc syllogizans, syllogizat dialectice. Ad veritatem autem, ex iis quae sunt oportet intendere, habet autem se sic. Quoniam aute-!] est quod ipsum quidem dealia praedicatur, non secundum accidens.Dico autem secundum accidens, ul album aliquando dicimus illud esse bominem, non similiter dicentes et hominem album, cum enim non sit alterum, aliquod album est, album autem est homo, quoniam accidit homini esse album, sunt igitur quædam hujusmodi, quaecunque secundum se prædicantur. Si igitur hujusmodi quod ipsum quidem non in alio sit, in hoc autem sit primo, et non per aliud medium, iterum e de dsit, et similiter et hoc in G, nunquid igitur hoc necesse est stare, au contingit in infinitum ire? Et iterum si de a quidem nihil prædicatur per se, a autem in y est primo, medium autem in nullo priori, et I in a, et hoc in b, nunquid et hoc stare necesse est? an et hic contingit in infinitum abire? Differt autem hoc a priori intantum, quoniam hoc quidem est nunquid, contingitincepturum ad hujusmodiquod in nullo est altero, sed aliud in illo, in sursum in infinitum abire, alterum autem inccepturum ab bujusmodiquod ipsum quidem de alio, de illo autem nihil prædicatur, in deorsum intendentem, si contingit in infinitum ire.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
