Latin
1.15.11 to 1.15.16
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.15.11-16
Unproofread scanNot analysed yet
Amplius media nunquid contingit infinita esse determinatis terminis? Dico autem ut si a in sit, medium ipsorum sit b, ab ipso autem b, et ab a altera, sed horum alia, nunquid et bæc in infinitum contingit abire? an impossible est? est autem hoc quidem intendere idem et si demonstrationes in infinitum veniunt, et si est demonstratio omnis rei, an ad invicem concludantur. Similiter autem dico et in privativis syllogismis et propositionibus, ut si a non inest Ii nulli aut primo, aut est aliquid medium, cui priori non inest a, ut si sit quod omni b in est, et iterum hoc non etiam alii priori, ut si est quod sit in omni 6, et namque in his aut infinita sunt, iti quibus non est in priori bus, aut statur. Sed inconvertibilibus non similiter se habet,non enim est in seque prædicabilibus de quo primo prædicatur, aut ultimo, omnia enim ad omma similiter se habent, sive sunt infinita de ipso prædicata, sive utraque sunt dubitata infinita, nisi similiter converti contingat, sed hoc quidem sicut accidens, illud vero sicut prædicatum.