# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.16

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.16

Quoniam igitur media non contingit infinita esse, si in sursum etdeorsum stent prædicata, manifestum est. Dico autem sursum quidem, quod universale magis est, deorsum autem, quod particulare est. Si enima prædicante de c, infinita sunt media, in quibus est b, manifestum est quod continget utrique, ut ab a in deorsum alterum de altero contingit praedicari in infinitum, antequam enim in veniat, infinita sunt media. et ab c in sursum infinita, antequam in a veniat. Quare si hæc impossibilia sunt, et ipsius a et impossibile esse media. Neque enim si aliquis dicat quod hæc quidem quae a b contingentia sunt ad invicem, ut et non sint media, illa vero non esse accipe, nihil differt. Quodcunque enim accipio eorum quæ sunt b, erunt ab a, aut infinita media. An non a quo jam prima sint infinita sive statim, sive non statim, nihil differt? quæ enim sunt post hæc, infinita sunt.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
