Latin
Book 1, Chapter 2
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Dico autem ad nos priora,et notiora,propinquiora sensui. Simpliciter autem priora, et notiora, quæ longius sunt. Sunt autem longinquissima quidem, universalia maxime. Proxima autem, singularia, et opponuntur hæc ad se invicem. Ex primi autem est quod ex propriis principiis est, idem enim dico primum et principium. Est autem principium demonstrationis propositio immediata. Immediata autem est qua non est alia prior. Propositio autem est enuntiationis altera pars,unum de uno. Dialecticaquidern est similiter accipiens quamlibet. Demonstrativa autem determinatæ alterum quoniam verum esLEnuntiabio autem contradictionis quaelibet pars. Contradictio autem est oppositio cujus non est medium secundum se. Pars autem contradictionis, quae quidem aliquid de aliquo est, affirmatio est. Quae vero est aliquid ab aliquo,negatio est. lmmediati autem principii syIlogistici,positionem quidem dico,quam non est monstrare,nec necesse est habere docendum aliquid. Quam vero necesse est habere quemlibet doceudulll, dignitatem. Sunt enim quædam hujusmodi, hoc enim maxime in hujuscemodi consuevimus nomen dicere. Positionis autem, uæquidem estquamlibetpartium enuntiationis accipiens, ut dico aliquid esse, aut non esse,suppositio est. Quæ vero sine hoc, definitio est, definitio enim positio quaedam est. Ponit enim arithmeticus unitatem,indivisibile esse secundum quantitatem, suppositio autem non est,id enim quod quid est unitas,et esse unitatem, non idem est. Quoniam autem oportet credere, et ecire rem, in hujusmodi habendo syIlogismum quemvocamus demonstrationem. Est autem hic eo quod ea sunt,ex quibus est syllogismus,necesse est non solum praecognoscere prima, aut omnia, aut quamdam, sed et magis. Semper enim propter quod unumquodque est)ilIud magis est, ut propter quod amamus, illud magis amicum est, quare siquidem scimus propter prima et credimus, et illa scimus et credimus magis,quoniam propter illa et posteriora. Non potest autem credere magis quae scit, quæ non conlingit neque sciens, neque melius dispositus quam si contigerit sciens,accidet autem hoc nisi aliquis præcognoverit propter demonstrationem credentium,magis enim necesse est credere princi piis, aut omnibus, aut quibusdam, quam conclusioni. Debenlem autem haberescientiam per demonstrationem, non solum oportet principia magis cognoscere et magis ipsis credere quam ei quod demonstratur,sed neque aliud ipsi credibilius esse, neque notius oppositis principiis, ex quibus erit syllogismus contrariae deceptionis, si quidem oportet simpliciter scientem, immutabilem esse.