Latin
Book 1, Chapter 20
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.20.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem sit omnis demonstratio,alia quidem universalis, alia vero particularis, et haec quidem catbegorica, illa vero privativa, dubitabitur qualis potior sit,simiIiter autem et de ea,quæ demonstrare dicitur,et deducenti ad impossibile demonstratione. Primum quidem igitur intendamus de universaliet particulari. Ostendentes autem hoc, et de ea quae demonstrare dicitur,et quae est ad impossibile, dicemus. Videbiturigitur fortassis utique quibusdam sic intendentibus, quod particularis est potior, si enim secundum quam magis scimusdemonstrationem, potior demonstratio est,hæc enim virtus demonstrationis. Magis autem scimus unumquodque cum ipsum cognoscimus secundum ipsum,quam se. cundum aliud,ut musicum Coriscum,quando cognoscemus quod Coriscus musicusest,quamquod homo musicus sit. Similiter autem et in aliis-Sed universalis quoniam aliud,non quoniam ipsum fortassedsmonstrat, ut quoniam isosceles habet tres angulos æquales duobus rectis,non quoniam isosceles, sed quoniam triangulus,sed particularis quoniam ipsum est; si igitur potior est quae est secundum ipsum, hujusmodi autem est particularis,et universali magis et potior utique secundum partem demonstratio erit.