Latin
Book 1, Chapter 24
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.24
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ejus quod est a fortuna non est scientia per demonstrationem. Neque enim sicut necessarium, neque sicut frequenter quod est a fortuna,sed extra hoc fit, sed demonstratio alterius horum. Omnis enim syllogismus aut per necessarias, aut per eas quæ sunt tanquam frequenter propositiones,et siquidem propositiones necessariae sunt,et conclusio erit necessaria, si vero sint sicut frequenter, et conclusio hujusmodi. Quare si id quod est a fortuna neque est sicut frequenter,neque necessarium, neque utique erit ipsius demonstratio. Neque persensum est scire, si enim est sensus talis hujus,et non hujus alicujus, sed sentire hoc aliquid est necesse et ubi et nunc. Universale autem quod est in omnibus,irnpossibile est sentire,neque enim hoc aliquid est,neqlle nunc, neque ubi, neque enim utique esset universale, quod enim semperest,et ubique,universales dicimus esse; quoniam igitur demonstrationes universales sunt, hæc autem non est sentire, maniFestum est quod neque scire per sensum est. Sed manifestum quoniam si esset sentire triangulum, quod duobus rectis haberet a'quales angulos, quæreremus utique demonstrationem, et nOn,sicut quidam fatentur,scirernus. Sentire enim necesse est singulariter, scientia autem est in cognoscendo universale. Unde et si su per lunam essemus,et videremus objectam terral), non utique sciremus causam defectus, sentiremus enim quoniam deficeret,sed non propter quid omnino,non enim universalis,sensus. Sed ex considerare hoc multoties accidere universale venantes,demonstrationem habemus, ex singularibus enim pluribus universale manifestum est. Uuniversale autem honorabile,quoniam ostendit causam: quare de hujusmodi universalis honorabilior est sensibus et cognitione quorumcunque altera causa est, sed de primis alia ratio est. Manifestum igitur est quod im possibile sit sentiendo scire aliud demonstratorum,nisi aliquis dicat sentire,scienliam habere per demonstrationem. Sunt tamen quaedam reducta ad sensus defectum in propositis, quaedam enim si videremus, non utique quæreremus. Sed nontanquam scientesin videndo, sed tanquam habentes universale ex eo quod videmus, ut si vitrum foratum videremus, et lumen pertransiens, manifestum utique erit et propter quid illurninat,propter id quod videremus quidem seorsum in unoquoque,intelligere autem simul est, quoniam in omnibus sic est.