# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.26.1-14

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.26.1 to 1.26.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.26.1

Scibile autem et scientia differunt ab opinabili et opinione, quoniam scientiauniversalis et pernecessaria est, necessarium autem non contingit aliter se babere. Sunt autem quaedam vera, quæ contingit aliter se babere, maniFestum est igitur quod circa hæc scientia non est, essent enim utique impossibilia aliter se habere. At vero neque intellectus, dico enim intellectum principium esse scientiæ, neque scientia indemonstrabilis, hæc autem est acceptio immediata? propositionis,verus enim est, intel- Iectus.et scientia,et opinio,et quid per hæc dicitur. Quare relinquitur opinionem esse circa. uerum quidem, aut falsum, contingens autem est et aliter se habere. Hoc autem est acceptio immediatæ propositionis, et non necessariæ. Certum autem est sic apparentibus, opinio ei incertum est,et natura hujusmodi est. Adhuc autem nullus arbitratur opinari, cum opinetur impossibile aliterse habere,sed scire, sed quando esse quidem sic, sed tamen aliter, nihil prohibet et tunc opinari, tanquam hujusmodi quidemopinionem esse, necessariam autem scientiam. Quomodo estigiturnon idem opinari, et scire? et quare non erit opinio scientia, si quis posueritomne quod scit contingere opinari? consequitur enim hic quidem sciens, ille vero opinans per media, quo-, usque ad immediata veniat, quare si ille quidem scivit, et opinans scivit, sicut enim et quia opinari, et propter quid,boc autem medium est. An si quis sic arbitrabitur non contigentia aliter se babere, sicut se habent definitiones per quas sunt demonstrationes,non opinabitursed sciet?Si autem vera quidem esse, non tamen bæc ipsis inesse secundum substantiam, et secundum speciem opinabitur, et non sciet vere, et quia et propter quid, si quidem per immediata opinabitur, si vero non per immediata opinabitur, solum ipsum quia opinabitur. Ejusdem autem opinio, et scientia non penitus est,sed sicut vera,et falsa ejusdem quodam modo est,sic et scien.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
