# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.27

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.27

Solertia autem est subtilitas quaedam in non perspecto tempore medii. Ut si aliquis videns quod lunasplendorem semper habet ad solem,statim intellexerit propter quid huc sit, quia propter id quod illustratur a sole, aut disputantem cum divite, cognovit quoniam commodatum est, aut propter id quod amici sunt, quia inimici ejusdem sunt.Omnes enim causas medias videns, cognovit et ultima. Splendidum esse ad solem sit, in quo a lucere a sole, b: luna, c, inest igitur lunæ quidem ipsic b, quod quidem est lucere a sole, ipsi autem b a, quod estad hoc esse splendidum, a quo splendet, quare et ipsi c, inest a per b.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
