# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.4.6-12

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.4.6 to 1.4.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.4.6

Item alio modo quod quidem propter ipsum inest inicuique, per se dico, quod vero non propter ipsum, accidens est, ut si ambulans coruscavit, accidens est, non enim propter id quod ambulavit, coruscavit, sed accidens dicimus hoc. Si vero propter ipsum, per se, ut si aliquid interfectum interiit, secundum interfectionem, quoniam propter id quod interfectum est interiit, sed non quod accidat interfectum interire.Quæ ergo dicunturin simpliciter scibilibus perse sic sunt,sicut esse prædlCatis,aut inesse, propter ipsaque suni. et ex necessitate, non enim contingat non inesse, aut simpliciter, aut opposita, ut lineae aut rectum, aut obliquum, et numero aut par aut impar, est enim contrariorum, aut privatio, aut contradictio in eodem genere,ut par aut impar III numeris secundum quod consequitur; quare si necesse est affirmare, aut negare, necesse est et quæ sunt per se,inesse. De omni quidem, et per se, sed determinatum ait huc modo. U niversaIe autem dico,quod cum do omni sit,el per se est,et secundum quod ipsum est. Manifestum igitur est quod quæcunque su nt universalia ex necessitate insunt rebus.Per se autem et secundum quod ipsum est,ut per se lineæ inest punctum,et I rectitudo,et namque[inest enim] secundum quod linea est,et triangulo secundum quod triangulus est insunt duo recti, etenim per se triangulus duobus rectis aequalis est.UniversaIe autem est tunc,cum in quolibet, et primo monstretur, ut duos rectos habere, neque cuilibet figuræ inest universaliter, et tamen est monstrare de figura quod duos rectos habet,sed non de figura qualibet, nec utitur qualibet figura monstrans,quadrangulus enim figura quidem est, non habet autem duobus rectis æquales,sed isosceles habet quidem quodlibet duobus rectis æquales, sed non primurn,sed triangulus prius.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
