Latin
Book 1, Chapter 5
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet autem non latere quoniam multoties contingit peccare, et non esse quod demonstratur primum universale, secundum quod videtur demonstrari universale primum; oberramus autemhac; deceptione,cum aut aliud nihil sit accipere a superiori extra singulare, vel singularia. aut si sit quidem, sed innominatum sit in differentibus specie reo bus, aut contingat esse sicut in parte, totum in quo mons:ratar: iis enim quae sunt in parte,inest quidem demonstratio, et erit de omni, sed tamen non hujus erit primi universalis demonstratio,riico autem hujus primi secundum quod bujusdemonstrationem, cum sit primi universalis. Si ergo aliquis monstrabit quidem quod recte non intercidant,videbitur utique hujus esse demonstratio, propter id quod in omnibus est rectis. Non autem est, nisi quidem (quoniam sic aequales smt) fiat hoc, sed secundum quod quomodolibet æquales. Et sitriangulus non esset alius quam isosceles, secundum quod isosceles videretur utique inesse. Et proportionale quod cummunicabiIiter est, secundum quod numeri sunt, et secundum quod Jineæ, etsecundum quod solida, et secundum quod tempora sunt, quemadrnodum demonstratum est aliquando seorsum, contingens autem de omnibus una demonstratione monstrari aed propter id quod non est nominatum aliquid secundum quod hæc omnia unum sunt, numeri, longitudines, tempora, solida, et speciedifferentia, seorsum ab invicem accepta sunt, nunc autem universale monstratur. Non enim secundum quodlineæ sunt, aut secundum quod nurneri, inerat, sed secundum quod hoc est, quod universale supponunt esse. Propter bocnec si aliquis monstret unumquemque triangulum demonstratione aut una, aut altera, quod duos rectos babet unusquisque, isopleuron seorsum, et scalenon, et isosceles, nondum cognovit triangulum quod duos rectos habet, nisi sophistico modo, neque universalitertrianguIum, ne quidem si nullus est praeter haec triangulus alter, non enim secundum quod triangulus est, cognuvit, neque omnem triangulum, sed secundum numerum, secundum speciem autem non omnem, et si nullus est quem non novit. Quando ergo non novit universaliter, et quando novit simpliciter, manifestum est, quoniam si idem erit triangu 10 esse, et isopleuro, aut unicuique, aut omnibus, si vero non idem, sed alterum, est autem secundum quod est triangulus, non novit. Utrum autem secundum quod est trianguIus, aut secundum quod est isosceles insit, et quando de hoc est primum et universale, cujus est demonstrat:o,manifestum est,quandoremotisinsit primum ut isosceli aeneo triangulo insunt duo recti, sed xneum esse remoto et isosceIe,sed non figura aut termino,sed non primis. Quo igitur primo? si itaque triangule est,et secundum hoc inest,et aliis,et hujus universalis est demonstratio.