Latin
1.8.18 to 1.8.29
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.8.18-29
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nihil minus natura tria haec sint, circa quod demonstrat, et quæ demonstrat, et ex quibus Non est suppositio, neque petitio, quod necesse et propter seipsum esse, et videri necesse est: non enim ad exterius orationem demonstratio, sed ad eam quae est in anima, quoniam neque syllogismus. Semper enim est instare ad exterius orationem, sed ad interius orationem non smper. Quæcunque ergo quidem demonstrabilia esseaccipit ipse non demonstrans, æcsquem quæ videntur accipiat, dicenti suppositio, et non est simpliciter suppositio, sed illum solum, si vero neque unius opinionis, aut contraria est, accipiat, idem petit. Et in hoc differt suppositio, et petitio, est enim petitio in contrarium discentis opinioni, aut quodcunque aliquisdemonstrabilecum sit,accipiat,et utatur non demonstrans. Terminiigitur non sunt suppositiones, nibil enim esse aut nos esse dicunt, sed in propositionibus sunt suppositiones. Terminos solumintelligere oportet, hoc autem non est suppositio, nisi et audire aliquis suppositionem esse dicat, sed quibuscunque existentibus in eo quod illa sunt, fit conclusio. Neque autern geometra falsa supponit, sicut quidam affirmant dicentes quod oportet non falso ut geometram, mentiri autem dicentem lineam esse unius pedis, quas non est unius pedis aut rectam lineam, nou rectam existentem, sed geometia nihil secundum hanc lineam concludit, quam ipse posuit, sed qua? per hanc ostenduntur. Amplius. Petitio et suppositio omnis, aut sicut torum est, aut in parte, termini autem neutrum horum. Species quidem igttur esse, aut unum aliquid extra multa non necesse est esse, si demonstratio erit, esse tamen urum de multis verum dicere, necesse est. Non enim erit universale nisi hoc sit. Si vero universale non sit, medium non erit, quare neque demonstratio, oportet itaque aliquid unum, et idem de pluribus esse non æquivocum.