# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.9.1-12

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.9.1 to 1.9.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.9.1

Si autem idem est interrogatio syllogistica, et propositio contradictionis. propositiones autem suntsecundum unamquamque scientiam,exquibus est syt- Iogismus, secundum unaquamque erunt utique aliquae interrogationes scientiales, ex quibus qui est secundum unamquamque proprius fit syllogismus. Manifestum itaque quod nonomnisinterrogatio geometrica erit, neque medicinalis, similiter autem et aliis, sed ex quibus aut monstratur aliquid de quibus geometrica est, aut quod ex eisdem monstratur geometriae, ut visibilia, similiterautem et in aliis. Et de iis qu!dem et rationem ponendam esse ex geometricis principiis et conclusionibus, sed principiorum rationem non ponendam esse geometrae secundum quod est geometria, similiter autem et in aliis scientiis. Neque omne est utique unumquemque scientem interrogandu:ll, neque secundum omne interrogatum esse respondendum de unoquoque, sed quæ sunt secundum scientiam de-' terminata. Si autem disputet cum gecrnelra, secundum quod est geometra, sic manifestum est quod et bene, si ex iis aliquid demonstret, si vere non, non bene, manifestum autem est quod non arguit geornetram, sed aut secundum accidens. Quare non utique erit non geometricis de geometria disputandum latebit enim prave disputans, similiter autem et in aliis se se babet scientiis. Quoniam sunt geometn" cae interrogationes, nonne sunt et non geometricæ? Et quae sunt secundum unamquamque scientiam, et quae secundum ignorantiam qualis geometrica est? Et utrum qui secundum ignorantiam syllogismus, qui est ex oppositis syllogismus, an para- Iogismus? Secundum geometriam autem, aut ex alia arte ut musica, est interrogatio non geometrica, de geometrica autem, ut ad invicem parallelas concurrere opinari, geometrica quodammodo est, et non geometrica alio mcdo, dupliciter enim hoc est sicut aritbmon, alterum quidem non geometri. cum est in non habendo, alterum vero in prave babendo, et ignorantia hæc quæ est ex ejus principiis, contraria est.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
