Latin
1.9.13 to 1.9.28
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.9.13-28
Unproofread scanNot analysed yet
In doctrinis autem non est similiter paralogismus, quia medium semper est dupliciter, etenim de hoc omni, et boc iterum de alio dicitur, omni, quod autem prædicatur, non dicitur omne. Haec autem sunt ut est videre in intellectu; sed in orationibus Iatet, utrum omnis circulus I]gura sit, si scribatur autem, manifestum est. Quid autem, sintne carmina circulus? manifestum quoniam non sunt. Non oportet autem instantiam in ipsum ferre si sit propositio inductiva, sicut enim neque propo. sitio est, quae non est in pluribus, non enim erit in omnibus, ex universalibus autem syllogismus manifestum est quod neque instantia est, easdem enim sunt propositiones et instan tiæ, quam enim fert instantiam, haec fiet utique propositio demonstrativa, aut dialectica. Contingit autem quosdam non syilogistice dicere propter id quod accipiunt utriusque consequentia, ut et Cæneus facitquod ignis in multipticata analogia fit, et namque ignis cito generatur, sicut dicit, et bæc est analogia. Sic autem non est syIlogismus,sed si veIocissima analogia sequiturmul tiplicata,et ignem velocissima in mutatione analogia. Aliquando quidem igitur syllogizare non contingit ex acceptis, aIiqllando vero contingit, sed non videtur. Siautemesset. impossibile ex falsisvero monstrare, facile utique esset resolvere, converterentur enim ex necessitate. Sit enim a ens, hoc autem cum sit, ea utique suntquæ novi quoniam sunt ut b, ex his igitur monstrabo quoniam illud est. Convertuntur autem magis quae sunt in mathematicis, quoniam nullum recipiunt accidens (et in hoc differuntab iis quae sunt in dia]ogis), sed definitiones. Augentur autem non per media, sed in assumendo, ut a de b, hoc autem de c. Item hoc dfJ d, et boc in infinitum, et in latus, ut a de c, et de e, ut est numerus quantus, vel infinitus.