# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 13

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/13

Quoniam autem videmus in iis quæ fiunt,circulo quamdam generationem ease.et contingit boc esse, si quidem consequanturad invicem medium et termini, in his enim converti est, optensum autem es hoc impriæis quod convertuntur conclusiones circulo autem hoc est.In operibus autem videtur sic,depluta terra, necesse est vaporem fieri, boc autem facto, nubem, bac autem facta,aquarn, hac vero facta,necesse est terram deplutam esse. Hoc autem erat ex principio, quare circulo circuivit, cum enim unum borum quodlibet est alterum est,et cum illud alterum et cum hoc prirnurn.Sunt autem quædam quæ fiunt universaliter,semper enim et in omni aut sic se ha. bent, aut fiunt; alia vero quidem semper non, sed sicut frequenter 5unt,ut non omnis homo masculus habet barbam,sed est sicut frequenter.Talium igitur necesse est et medium sicutfrequenteresse.Si enim a de prædicatur universaliter,et hoc de universaliter necesse est, et a de sernper,et de omn prædicari,hoc enim est universaliter,et de omni,et semper,sed suppositum est sicut frequenter esse;necesse est ergo medium sicut frequenter esse quod est in quo b. Erunt ergo et eorum principia frequenter sine medio, quæcunque ut plurimum sic sunt, aut fiunt.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
