# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 14.5-14

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 14.5 to 14.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/14.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/14.5

Congruum autem est cum totum aliquod negotietur aliquis departiri genus in atoma specie prima,ut numerum in trinitatem, et dualitatem, postea sic illorum definitiones accipere tentare, ut rectae lineæ, et circuli, et recti anguli. Post hæc autem accipientemquod genus sit, ututrum quantitatum,autqualitatum,proprias passiones speculari per communia prima, compositis enim exatomis convenientia,ex definitionibus erunt rnanifesta,propterea quod principium est omnium definitio,et quod simplex est, et simplicibus per se inesse convenientia soIis,aliis autem secundum ilia. Sed divisiones quæ sunt secundum differentias,utiles sunt ad hoc adeundum, ut tamen monstrant, dictum est prius.Utiles autem erunt sic utique solum ad colligendum quod quid est,et videbitur utique nibil monstrare, sed mox decipere omnia,tanquam si ex princi pio acceperit aliquis sine divisione. Differt autem aliquid primum et posterius prædicamentorum prædicari, ut. est dicere animal mansuetum bipes, vel bipes animal mansuetum; si enim omne ex duobus est,et unum quid sit animal mansuetum,iterurn ex hoc et diiferentiahomo aut quodlibet unum sit, necesse est dividentem petere.AmpIius, nihil relinquendum in eo quod quid est,sic solummodo contingit,cum enim primum accipiatur genus,si quidemalicujus inferiorum aliquam divisionum accipiat,non incidet omne in hoc,ut non omne animal, aut totum pennatum est,aut divisum pennis, sed pennatum,animal omne.Hujusenirn differentia haec est. Prima autem differentia est animalis, in quam omne animal incidit. Similiter autem et in unoquoque aliorum, et in iis quae extra genera, et quae sub ipsis sunt, utinave,in quaest omnis avis, et in pisce, in quo omnis est piscis. Sic igitur vadenti promptum estscirequoniam nihil relictum est, aliter autem relinquere necesse est, et non scire. Nibil autem oportet definientem et dividentem omnia scire quæ 5unt,et tamen impopsibiie dicunt esse quidam,differentias cognoscere,quæ sunt ad unumquodque non cognoscentem un umquodque,sine autem differentiis non esseunumquodqusscire,a quo enim non differt,idem esse huic,a quo autem differt, alterum ab hoc.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
