# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 4

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/4

Ipsius autem quid est utrum syllogismus sit, et demonstratio aut non, sicut nunc ratio supposuit. Syllogismus enim aliquid de aliquo monstrat per meriium,sed quid est,propriurn quidem eat.et in eo quod quid est pra'dicatur, hoc autem necesse est converti.Si enim ipsi proprium est a, maniFestum quoque et ipsi b, et hoc ipsi c,quare omnia sunt ad invicem; at vero et si a in eo quod quid est omni inest, et universaliter b de omni c in eo quod quid est dicitur, necesse est a in eo quod quid est de dici; si vero non sic accipit aliquis duplicans, non necesse erit a in eo quod quid est prædicari de c, sed si a de b in eo quod quid est. non autem b de quocunque in eo quod quid est,ipsurn autem quid est utraque habebunt, de hoc erit utique et b de c in eo quod quid eat.Si igitur quod quid est at quid eratesseutraque habent,in medio termino erit prius quod quid erat esse, et omnino si est monstrare quid est homo, sa homo, a vero quod quid est, sive animal bipes,sive ali quid aliud. Si ergo syIlogizatur a de c, necesse est a de omni prædicari; hujus autem erit alia media ratio,quare et hoc eriquod quid est homo, accipit igitur quod op!lrtet ostendere,etenirn est quod quid est hominis.Oportet autem in duabus propositionibus, et prim is, et immediatis considerare maximo enim manifestam quod dicitur,fit. Per conversionem quidem igitur j monstrantes quid est anima, aut quid est horno,aut aliud quodlibet eorum quæ sunt,quod est ex principio petunt,ut si quis putet animam esse eamdem sibi ipsi causam vivendi, hoc autem numerum eumdem seipsum moventem, necesse est enim petere animam hoc esse quod numerum esse se ipsum mo- -ventem sic sicut idem. Non enim si consequitur a 6, et hoe c, erit in ipso c a quod erat esse, sed verum erit dicere solum.Neque si est a quod quid est,et de prædicatur omni, et namque animalis esse prædicatur de hominis esse, verum enim est de omni hominis esse animalis esse, sicut et de omni homine animaI,sed non sic sicut unum esse.Si quidem igitur non sic accipiat,non syllogizatur quod a sit in quod quid erat esse et substantia; si verosit accipiat, prius erit accipiens in c, quoniam est quod quid erat esse b,quare non demonstratum est, quod enim erat in principio accepit.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
