Latin
Book 2, Chapter 6
Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utrum sit demonstrare quod quid est secundum substantiam ex conditione accipientem quod quid erat esse, quod est ex iis quae sunt in eo quod quid est propriis. Hæc autem in eo quod quid est sola, et proprium est omne, hoc enim est esse ilii. An iterum accepit quod quid erat esse et in hoc? necesseest enim per medium monstrare. Amplius, sicut neque in syllogismo accipitur quod quid est syllogizare, semper enim tota aut pars est propositio,exquibus est syIlogismus,sic neque quod quid est esse oportet esse in syIlogismo, sed seorsum hoc a positis esse. Et ad dubitantem an syllogizatum est,an non est hoc? obviandum,quoniam,hoc enim erat syllogismus, et adhuc quod nec quod quid erat syllogizatum est, quoniam utique, boc enim positum est nobis quod quid erat esse, quare necesse et sine eo quod quid est, sit syllogismus, aut quod quid erat esse syllogizare aliquid. Et si ex conditione monstret, ut si malo inest divisibile esse, in contrario est contrarium esse, in quibuscunque est aliquid eontrarium,lJonum autem malo contrarium est. et indivisibile divisibili; est itaque boni et indivisibile esse. Etenirn hic accipiens quod erat esse, monstrat. Accipitur autem ad monstrandum quod quid erat esse, alterum tamen sit. Etenim in demonstrationibus est hoc quidem de hoc, sed non ipsuLO,ceque cujus est eadem ratio, et convertitur. Ad utrosque autem,et secundum divisionem demonstrantem,et ad sic syIlogismum,est eadem dubitatio propter quid est homo animal gressibile bipes, sed non animal et bipes, ex acceptis enim neque una necessitas est unum fieri quod prædicatur,sed utiqce sicutidemhomo erit et musicus et grammaticus.