# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 7

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/7

Qualiter igitur definiens demonstrabit substantiam,aut quod quid est? neque enim sicut demonstrans ex certis manifestum esse faciet quod necesse est cum sint illa alterum aliquid esse. Demonstratio enim hoc est,neque sicut inducens per singularia,curn manifesta sint, quoniam omne sic est, eo quod nihil aliter est. Non enim quid est demonstrat, sed quoniam est, aut non est. Quis igitur est alius modus reliquus? non enim demonstrabit sensu, aut digito. Amplius, quomodo monstrabit quod quid est homo? necesse est enim scicntem quid est homo, aut aliud quodcunque, scire quia est. Quod enim non est,nuIlus scit quod quid est, sed quid significat: oratio quidem,aut nomen cum dico tragelaphus,quid autem est tragelaphus, impossibile est scire. At vero si demonstrabit quid est,et quia est, et qualiter eadem ratione dernonstrabit,definito enim unum aliquid, et demonstratio, id autem quod est quid est homo, et esse hominem, aliud est. Postea per demonstrationem dicimus necessarium esse demonstrare omne quia est, nisi substantia sit, esse autem non substantia ulla est, non eoirn est genus, quod est, demonstratio itaque eri quia est, quod quidem et nunc faciunt scientiæ; quid enim significat triangulus, accipit geometra, quia autem est, demonstrat. Quid igitur monstrabit definiens, quid est triangulus? sciens itaque aliquis difinitione quid est, si est non sciet, sed impossibile. Manifestum est et secundum nunc modos terminorum, quod non monstrant definientes quia est. Si enim et est ex medio aliquod æquale, sed propter quid est quod definitur, et propter quid est circulus quæritur, esset enim utique et montis aenei dicere ipsum, neque enim quia possibile sit esse quod dicitur assignant termini, neque quod illud est cujus dicunt esse definitionem, sed semper licet dicere et propter quid. Si ergo definiens monstrabit aut quid est, aut quid significat nomen, sed non est ullo modo ejus quod quid est, erit utique definitio ratio nominis, idem significans, sed non conveniens est. Primum quidem quia et non substantiarum esset definitio, et eorum quæ non sunt, significare enim est et quae non sunt. Amplius, ornnes orationes di!initiones erunt; essetenino utique nomen ponere cuilibet orationi, quare terminis utique disputabimus omnes, et Ilias definitio erit. AmpIiug, neque una scientia demontrat utique quia hoc nomen ejus quod quid est esse ostendit, neque igitur definitiones hoc asssignant. Ex his igitur neque deftnitio et syllogismus idem videtur esse, neque ejusdem syllogismus et definitio. Adhuc autem quod neque definitio nihil demonstrat, neque monstrat, neque quod quid est, neque definitione, neque demonstratione cognoscere est.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
