# Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 9

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 2, Chapter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/posteriorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/9

Quo autem modo contingat dicemus, iterum dicentes ex principio. Sicut enim propter quid quærimus, habentes quia est, aliquando autem et simul manifesta fiunt, sed neque prius propter quid possibile est cognocere, quam quia, manifestum est quod similiter et quod quid erat esse non sine quia est; impossibile est enim scire quid est, ignorantes si est. Hoc autem si est aliquando quidem, sed secundum accidens habemus, aliquando vero habentes quid ipsius rei,ut tonitruum,quoniam sonus quidam est nebularum, et defectum, quoniam privatio quaedam luminis, et bominem, quoniam animal quoddam est, et animam, idem seipsum movens. Sed quæcunque quidem secundum accidens scimus quia sunt necesse est illa nullo modo se habere ad quid est, neque enim quia sunt scimus, quaerere aut quid est, non haben. tes quia est, nihil quærere est, secundum quæcunque autem habemusquid facile est: quare quernadmodum habemus quia est, sic habemus et ad quid est. Quorum igitur habemus aliquid, quod quid est, primum quidem sit defectus in quo a, luna in quo c, oppositio terrae in quo b. Utrum quidem deficit, an non, quaerere est,nunquid est, an non. Hoc autem nibil differt quærere, quam si est ratio ipsius, et si sithoc, etil]ud dicimus esse, aut utriuscontradictionis est ratio, utrum habendi duos rectos, aut non habendi? Cum autem inveniamussimul ipsum quia, et propter quid scimus, si per media sit, si vero non, quia scimus, propter quid autem non. Sit ergo luna e, defectus a, lunam plenam, umbram non posse facere, nullo noHtrumin medio existente manifesto, in quo b, si ergo in est b, quod est non posse facere umbram, cum nullus nostrum in medio sit, in hoc quidem a, quod est deficere, quia deficit manifestum est, sed propter quid, nondum, sed quia defectus quidem est scimus, quid autem est, nescimus. Cum autem manifestum est quia a in fit, sed propter quid est? quaerere quidem est, utrum objectio, aut conversio lunæ autautexstinctio Iuminis;boc autem ratio alterius termini, utin his, ipsiusa,estenim defectus, objectio terree. Quid autem est tonitruus? ignis exstinctioin nube. Propter quid tonat? propterexstin. gui ignem in nube. Sit nubes c, tonitruum a, exstinctio ignis b, in igitur nube est b, exstinguitur enim in ipsa ignis, huic autem inest a, et est ratio b, ipsius a primi termini; si autem iterum hujus aliud medium sit, ex reliquis erit rationibus. Ut igitur accipitur quid est, et fit notum, dictum est. Quare syIlogismus quidem ipsius quod quid est non fit, neque demonstratio manifestum tamen est per syllogismum demonstrationem, quare neque sine demonstratione est cognocere quid est, cujus est causa alia, neque est demonstratio ipsius, sicut et in dubitationibus diximus.

---

Boethius, Posteriorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1027/tmp1027/tmp1027.tmp1027.opp-lat1.xml.
