# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.1

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.1

Primum dicendum circa quid etde quo estintentio,quoniam circa demonstrationem et de disciplina demonstrativa est.Deindedeterminandum quid propositio, et quid terminus, quid syllogismus, quis perfectus, et quis imperfectus.Postea vero quid est in toto esse, vel non esse hoc in illo,et quid dicimus de omni, aut de nullo praedicari. Propositio ergo est oratio affirmativa, vel negativa alicujus de aliquo. Hæc autem aut universalis,aut particularis,aut indefinita. Dico autemuniversalem quidem, cum aliquid omni, aut nulli inesse; particularem vero, cum aIicui,aut non alicui, aut non omni inesse. Indefinitam autem, cum quid inesse, vel non inesse significat, sive universali, vel particulari, ut contrariorum eamdemessedisciplinam,autvoluptalemnon esse bonum.Differt autem demonstrativa propositio a dialecticajquoniam demonstrativa quidem sumptio alterius partis contradictionis est. Non enim interrogpt,sed sumit, qui demonstrat.Dialectica vero interrogatio, contradictionis est. Nihilautem refertut fiat ex utraque syllogismus; nam et qui demonstrat, et qui interrogat,syllogizat,sumensaliquid de aliquo esse, vel non esse. Quare erit syllogistica quidem propositio,simpliciter affirmatio vel negatio alicujus de aliquosecundum dictummodum.Demonstrativa vero si vera sit,et per primas propositiones sumpta. Dialectica autem percontanti quidem interrogatio contradictionis est, syllogizanti vero sumptio apparentis et probabilis,quemadmodum in Topicis dictum est. Quid est ergo propositio, et quid differt syllogistica a demonstrativa et dialectica, diligentiusquidem in sequentibus dicetur. Ad praesentem veroutilitatem, sufficienter nobis determinata sint, quae nunc dicta sunt. Terminum autem voco, in quem resolviturpropositio,utpraedicatum,et de quo praedicatur, vel apposito, vel separato esse, vel non esse.Syllogismus est oratio in qua, quibusdam positis,aliud quiddam ab his quae posita sunt ex necessitate accidit, eo quod haec sunt. Dico autem eo quod haec sunt, propter hæc accidere. Propter haec vero accidere,est nullius extrinsecus termini indigere,ut fiat necessarium.Perfectum vero voco syllogismum, qui nullius alius indiget, praeter ea quae sumpta sunt,ut appareat necessarium.Imperfectum vero, qui indiget aut unius aut plurinm, quae sunt quidem necessaria per subjectos terminos,non autem sumpta sunt per propositiones. In toto autem esse alterum in altero, et de omni praedicari alterum de altero idem est. Dicimus autem de omni praedicari, quando nibil est sumere subjecti, de quo non dicatur alterum, et de nullo similiter.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
