Latin
1.11.1 to 1.11.13
Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.11.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
In postrema autem figura terminis quidem universalibus ad medium, et prEedicativis utrisque propositionibus, si utralibet sit necessaria, et conclusio erit necessaria. Si autem haec quidem sit privativa, illa vero prsedicativa,quandoprivativa quidem fuerit necessaria, et conclusio erit necessaria,quando autem prædicativa,non eritnecessaria. Sint enim primum utræque prædicativæ propositiones, et a et omni insint, necessaria autem sit a c, quoniam ergo omni inest, et alicui inerit, eo quod consertitur universalis particulariter. Quare si a inest omni c ex necessitate, et alicui b, et a alicui necessarium inesse, nam sub est. Fit igitur prima figura. Similiter autem ostendetur, et si b est necessaria, convertitur enim calicui £quare si omni inest b ex necessitate, et a alicui inerit ex necessitate. Rursum sit a quidem privativa, b vero affirmativa, necessaria autem privativa, quoniam ergo convertituraffirmativa, eritcalicui b, aautem nullic ex necessitate, neque a alicui inerit ex necessitate, nam sub est. Si autem prædicativa sit necessaria, non erit conclusio necessaria. Sit enim b prædicativa et necessaria, a. autem privativa et non necessario, quoniam ergo convertituraffirmativa,ineritetcalicui b ex necessitate. Quare si a quidem nullieorum quae sunt inest,cautem alicui eorum quae sunt &eta alicui eorum quae sunt non inerit,sed non ex necessitate. Ostensum est enim in prima figura quoniam privativa propositione necessaria, nec conclusio erit necessaria. Amplius autem et per terminos sit manifestum, sit enim a quidem bonum in quo animal, autem equus, ergo bonum quidem contingit nulli equo inesse, animal vero necesse est omni equo inesse, sed non necesse est aliquod animal non esse bonum, siquidem contingit omne esse bonum. Aut si non hoc possibile, sed vigilare, vel dormire terminum ponendum. Omne enim animal susceptibile est horum.