# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.11.14-25

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.11.14 to 1.11.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.11.14

Si igitur termini universaliter ad medium sint, dictum est quando erit conclusio necessaria.Si autem hic quidem universalis, ille vero particularis praedicativus uterque, quando universalis fuerit necessarius, et conclusio erit necessaria. Demonstratio autem eadem quae prius,convertitur enim et particularis affirmativa. Si ergo necesse est omni inesse, a autem sub est, necesse est alicui a inesse.Si autem alicui a, et a alicui inesse necessarium, convertitur enim. Similiter autem et si a sit necessaria universalis, nam sub est. Si autem particularis est necessaria, non erit conclusio hecessaria. Sit enim b particularis et necessaria,a autem insit omni c, non tamen ex necessitate, conversa ergo bc prima fit ligura,et universalis quidem propositio non necessaria,particularis autem necessaria, quando autem sic se habebant propositiones, non erat conclusio necessaria, quare nec in his. Amplius autem et ex terminis manifestum.Sit enim a quidem vigilatio, autem bipes, in quo autem animal, ergo alicui necesse est inesse, a autem omni contingit, et a non necessario b, non enim necesse est aliquem bipedem dormire vel vigilare. Similiter autem per eosdem terminos ostendetur etiam si a sit particularis et necessaria. Si autem hic quidem terminorum sit prasdicativus, ille privativusetnecessarius, quandouniversalis fueri! privativus et necessarius, et conclusio erit necessaria.Si enim a nulli c ex necessitate contingit,6 autem alicui inest, necesse est a alicui non inesse, quando autem affirmativa necessariaponeturvel universalis vel particularis, vel privativa particularis, non erit conclusio necessaria.Nam alia quidem eadem quae et in prioribus dicemus. Termini autem cum universalis quidem affirmativa est necessaria, vigilatio, animal,homo,medium homo: cum autem particularis prædicativa necessaria, vigilatio,animal,album. Animal enim necesse est alicui albo inesse, vigilatio autem contingit nulli,et non necesse est alicui animali non inesse vigilationem.Quandoautem privativa particularis est necessaria, bipes, motus, animal, medium Ilnimal.Manifeslum igitur quoniam inesse quidem non est syllogismus, si utraeque propositiones non sunt in eo quod est inesse, necessaria vero est, et altera solum existente necessaria.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
