# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.13.1-7

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.13.1 to 1.13.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.13.1

Quando ergo a contingit omni b,et omni c,syllogismus eri! perfectus, quoniam a contingit omni inesse.Hoc autem manifestum est ex definitione, nam contingere omni inesse sic dicebamus.Similiter autem et si a quidem contingit nulli b, autem omni c,quoniam a contingit nulli c. Nam de quo conlingit.a non contingere,hoc erat nullum dimittere sub contingentium.Quando autem a contingit omni b,b autem nulli c,per sumptas quidem propositiones nullus fit syllogismus,conversa autem b secundum contingere, lit idem quemadmodum et prius,quoniam enim contingit nulli cinesse,contingit et omni inesse. Hoc autem dictum prius. Quare si quidem omni c,a autem omni 6,rursum idemfitsyllogismus.Similiterautem etsiad utrasque propositiones negatio ponatur cum contingere (dico autem ut si a contingit nulli b,et b nulli c),igitur per sumptasquidempropositionesnullusfitsyllogismus conversis autem rursus idem erit qui et prius.Ma.nifestum est igitur quoniam negatione posita ad minorem extremitatem,vel ad utrasque propositiones, aut non fit syllogismus,aut fit quidem,sed non perfectus, ex conversione enim fit necessarium. Si autem hæc quidem propositionum universalis, illa vero particularis sumatur,ad majorem quidem extremitatem posita universali,syllogismus erit perfectus.Nam si a omni contingit,b autem alicui c,ft alicui contingit,hoc autem manifestum ex definitione contingentis.Rursum si a contingit nulli b, autem contingit alicui inesse, necesse est a contingere alicui non inesse. Demonstrntio autem eadem quae in his.Si autem privativa sumatur particularis propositio, universalis autem affirmativa, positione autem similiter se habeant (ut a quidem omni b contingat, b autem alicui c contingat non inesse), per sumptas quidem propositiones non fit manifestus syllogismus,conversa autem particulari et posito alicui contingere inesse, eadem erit conclusio quæ et prius, quemadmodum in iis quae ex principio.Si autem quae ad majorem extremitatem particularis sumatur,quse ad minorem universalis,sive utraeque sumantur affirmativae, sive privativae,sive non similis figuræ,sive utræque indefinitae,vel particulares, nullo modo erit syllogismus.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
