# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.14.1.1-6

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, 1.14.1.1 to 1.14.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.14.1.1

Si autem haec quidem inesse,illa vero contingere sumatur propositionum, quando quae ad majorem quidem extremitatem contingere significaverit perfecti erunt omnes syIlogismi,et contingentis secundum dictam determinationem, quando autem quae ad minorem,et imperfecti omnes,et privativi syllogismi,nun contingentis secundum dictam determinationem, sed ejus quod est nulli,aut non omni ex necessitate inesse. Si enim nulli,aut non omni ex necessitate contingere dicimus,et nulli,et non omni inesse. Contingat enim a omni b, autem omni ponatur inesse;quoniam igitur sub best c,a autem contingit omni manifestum quoniam et omni contingit l!,fit ergo perfectus syllogismus.Similiter autem et cum privativa est a prupositio,b autem autem affirmativa, et haec quidem contingere, illa vero inesse sumetur,perfectus erit syllogismus,quoniarn a contingit nulli inesse.Quoniam ergo inesse posito ad minorem extremitatem, perfecti syllogismi fiunt,manifestum.Quod autem contrariae se habentes erunt syllogismi, per impossibile monstrandum est,simulautemeritmanifestum et quoniam imperfecti,nam ostensio non.ex sumptis propositionibus. Primum aulem dicendum quoniam si cum est a, necesse est esse b,et cum possibile est esse a possibile erit ex necessitate.Sit enim sic se habentibus rebus ut in quo qaidem a possibile, in quo autem impossibile,si ergo aliud possibile quidem est,cum possibile esse, ipsum fiet, boc vero impossibile, quoniam impossibile,non utique fiet, simul autem. si a possibile,et impossibile, continget fieri præster b,si autem fieri et esse. Nam quod fit, quando factum est, est.Oportet autem accipere non solum in generatione possibile et impossibile,sed et in verum esse, et in quod actu est,et quocunque modo simpliciter aliter dicitur possibile,in omnibus enim similiter se habebit.Amplius cum est a,b esse,non tanquam uno aliquo existente a,erit b,oportet opinari, nihil enim est ex necessitate uno aliquo existente,sed duobus ad minus,ut quando propositiones sic se habent (ut dictum est) secundum syllogismum, nam sic dicitur de d, autem de e, et c de e ex necessitate,et si utrumque possibile,et conclusio erit possibilis.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
