# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.17

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.17

Si autem altera quidem inesse,altera vero contingere significat, praedicativa quidem inesse posita, privativa vero contingere, nunquam erit syllogismus sive universaliter,sivE' particulariter sumantur termini,demonstratio autem eadem,etpereosdem terminos.Quando autem affirmativa quidem contingere privativa inesse, erit syllogismus. Sumatur enim a quidem nulli inesse,c vero omnia contingere,conversa ergo privativa,b inest nulli a,a autem omni contingebat, fit ergo syllogismus,quoniam ficontingi nulli c, per primam figuram. Similiter autern et si ad ponatur privativa. Si autem utræque sint privativæ,significet autem hæc quidem non inesse,illa vero contingere noninesse,per ea quidem quæ sumpta sunt nihil accidit necessarium,conversa autem secundum contingere propositione fit syllogismus, quoniam contingit nulli inesse, quemadmodum in prioribus,erit enim rursum prima figura.Si autem utræque ponantur prædicativæ, non eritsyllogismus. Termini quideminessesanitas,equus,homo. Eodem autem modo sehabebitet in particularibus syllogis • mis. Quando autem erit affirmativa inesse, sive universaliter,sive particulariter sumpta,nullus erit syllogismus;boc aulem simiIiter,et per eosdem termioos demonstratur,quibus et prius.Quando autem et privativa,erit per conversionem, quemadmodum in prioribus.Rursum si ambo quidem intervalla privativa sumantur,universaliter autem quod non inesse,ex ipsis quidem propositionibus non erit necessarium,conversa autem contingenti sicut in prioribus, erit syllogismus. Si autem inesse quidem si privativa, particulariter quidem sumpta, non eri syllogismus,neque prædicativa,neque privativa existente altera propositione.Nec quando utraeque ponuntur indefinitiæ,veI affirmativæ,veI negativae,aut particulares;demonstratio autem eadem et per eosdem terminos.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
