# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.21

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.21

Si autem esthaecquidem propositionumnecessaria illa vero contingens,si praedicativi quidem sunt termini,semper ejus quod est contingere erit syllogismus.Quando autem fuerit hicquidem praedicativus, ille autem privativus,si sit affirmativus quidem necessarius,ejus erit quod est contingere noninesse,si autem privativus, et ejus quod est contingere non inesse,et ejus quod est non inesse; ejus autem quod est ex necessitate non inesse non erit syllogismus, quemadmodum etin aliis figuris.Sint ergo praedicativi termini primum,et a quidem omni insit ex necessitate,d autem omni contingat inesse,quoniam ergo a omni necessario inest,c autem alicui contingit,et a alicui contingens erit,et non inerit,sic enim accidit in primafigura.Similiter autem ostendetur,et si b c'quidem ponatur necessaria, a autem,contingens.Rursum sit hoc quidem preedicativum, illud vero privativum,necessarium autem praedicativum,et a quidem contingat nulli inisse,b autem omni insit ex necessitate c,erit ergo rursum prima figura,et conclusio contingens,sed non inesse.Nam privativa propositio contingere significatManifeslum est igitur quoniam conclusio erit contingens; cum enim sic se habebant propositiones in prima figura, et conclusio erat contingens.Si autem privativa sit propositio necessaria, et conclusio erit, quoniam contingit alicui non inesse,et quoniam non inesse. Ponatur enim a non inesse c,ex necessitate,b autem omni contingere,conversa ergo b affirmativa,pri. ma erit figura, et necessaria privativa propositio. Cum autem sic se habebant propositiones accidebat a et contingere alicuic non inesse,etnoninesse,quare et a necesse est alicui non inesse.Quando autem privativum ponitur ad minorem extremitatem si contingens quidem,erit syllogismus transsumptapropositione,quemadmodum est in prioribus.Si autem necessarium,non erit.Etenim necesse est omni et nulli contingat inesse. Termini omni inesse, somnus, equus,dormiens homo.Nulli inesse,somnus,equus, vigilans homo.Similiter autem se habebit,et si hic quidem terminorum situniversalis ille autem particularisad medium,nam si utrique sint prædicativi, ejus quod est contingere,et non ejus quod est in esse erit syllogismus. Et quando hoc quidem privativum sumetur illud vero affirmativumnecessarium autem affirmativum,hujus quod est contingere.Quando autem privativum necessarium,et conclusio erit quod est non inesse,nam idem modus erit demonstrationis,et cum universales et non universales sunt termini.Necesse est enim per primam figuram perfici syllogismus,quare ut in illis, ut in his necessarium accidere. Quando autem privativum universaliter sumptum poniturad minorem extremilalem,si contingens quidem, erit syllogismusperconversionem, si autem necessarium sit,nonerit,ostendeturautem eodem modo quo et in universalibus, et per eosdem terminos. Manifestum ergo et in hac figura quando et quomodo erit syllogismus, et quando ejus quod est contingere,et quando ejus quod est inesse.Palam autem et quoniam omnes imperfecti,etquoniam perficiuntur per primam figuram.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
