# Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo 1.23

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, Book 1, Chapter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/boethius/priorum-analyticorum-aristotelis-libri-duo/1.23

Quoniam autem et qui ad impossibile, palam erit per haec, omnes enim qui per impossibile concludunt, falsum quidem syllogizant. Quod autem ex principio erat, ex hypothesi demonstrant, quando aliquid accidit impossibile posita contradictione,ut quoniamdiameterestasymeter, eoquod fiunt abundentia aequalia perfectis,posito symetro.Ergo æqualia quidem fieri abundantia perfectis syllogizant, asymetrum autem esse diametrum, ex hypothesi, monstrant,quoniam falsum accidit propter contradictionem.Hoc enim fuit per impossibile syllogizare ostendere aliquid impossibile propter priorem hypothesin.Quare quoniam falsus fit syllogismus ostensivus in his quae ad impossibile deducuntur,quod autem est ex principio, ex hypothesi monstratur, ostensivos autem diximus prius, quoniam per has terminantur nguras,mamfestum quoniam etper impossibile syllogismi per has erunt figuras. Similiter autem et alii omnes qui sunt ex hypothesi, in omnibus his enim syllogismus quidem fit ad transsumptum, quod autem estex principio, terminatur per confessionem aut per aliquam aliam hypothesin. Si autemhocverum,necesseest omnem demonstrationem et omnem syllogismum fieri per tres praedictas figuras.Hoc autem ostensos, palam quoniam omnis syllogismus perficitur per primam figuram, et reducitur in hujus universales syllogismos.

---

Boethius, Priorum Analyticorum Aristotelis Libri Duo, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1026/tmp1026/tmp1026.tmp1026.opp-lat1.xml.
